In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

91 Q. 7: UTRUM IDEM POSSIT ESSE SIMUL IN DIVERSIS LOCIS Quod vero addebatur de beato AMBROSIO, dicendum quod potuit per visionem imaginariam repraesentari sepulturae beati 55 MARTINI adeo clarum ut ei videretur interfuisse eius exsequiis. Rursus per angelum supplentem vicem beati AMBROSII fieri potuit quod qui interfuerunt dictae sepulturae crederent beatum AMBROSIUM interfuisse. QUAESTIO 8 UTRUM PRAEDESTINATIO IUVARI POSSIT PRECIBUS SANCTORUM Secundo quaerebatur de divina praedestinatione. Introducebatur haec quaestio propter Traianum, qui ad preces beati GREGORII egit poenitentiam de peccatis suis, propter quod praedestinatio eius adiuta 5 fuit per preces beati GREGORII. Ex hoc ergo oriebatur quaestio utrum praedestinatio iuvari possit precibus sanctorum. Et arguebatur quod sic, quia potest aliquis sanctus alicui mereri primam gratiam, potest mereri et finalem; sed habens finalem gratiam est praedestinatus; ergo per preces sanctorum videtur praedestinatio 10 posse iuvari. Praeterea, dicitur Rebecca concepisse ad preces Isaac; sed ex ea natus fuit Iacob qui fuit | praedestinatus; ergo preces sanctorum 163r adiuvant ut praedestinati nascantur; sed hoc non esset nisi praedestinatio iuravi posset per preces sanctorum; ergo videtur 15 praedestinatio posse iuvari etc. In contrarium est quia illud quo posito vel remoto nihilominus sequitur effectus, nihil videtur facere ad illud. Sed cum praedestinatio divina non possit impediri, sive ponantur preces sanctorum sive non, nihilominus sequitur praedestinationis effectus. Nec ergo ad ipsam 20 praedestinationem nec ad eius effectum aliquid faciunt preces sanctorum. Respondeo dicendum quod circa effectum divinae providentiae et praedestinationis, quantum ad praesens spectat, recitare possemus 25 6 beati Gregorii] Cf. IOANNES DIACONUS, Vita S. Gregorii, n. 44 (PL 75, 105B:«Sed cum de superioribus miraculis Romanorum sit nemo qui dubitet, de hoc quod apud Saxones legitur, huius precibus Traiani animam ab inferni cruciatibus liberatam.»). | 12 Rebecca] Cf. Gen. 24, 51. 92 QUAESTIONES HENRICO DE GANDAVO ATTRIBUTAE quadruplicem errorem. Unus fuit quorundam antiquorum philosophorum credentium omnia provenire ex casu vel ex necessitate materiae. Quod si hoc esset, nihil subiceretur divinae providentiae vel praedestinationi. Frustra ergo quaereretur utrum praedestinatio iuvari possit sanctorum preces, quia hoc posito ipsa divina praedestinatio non 30 esset. Sed hoc stare non potest, quia cum Deus sit agens primum, cum semper primum sit aliorum regula, oportet totam naturam regulari ab intellectu divino, ita quod «omne opus naturae etiam Dei opus» dicatur. Videmus autem quod in operibus factis ab intellectu nostro non omnia 35 sunt casualia, ergo multo minus est in his quae proveniunt ab intellectu divino, cum intellectus noster deficiat ab illo. Secundus error fuit CICERONIS, qui, ut ait AUGUSTINUS Vo D e c i v i t a t e D e i cap.o 9o, credidit necessaria subesse providentiae divinae, contingentia autem non. Propter quod, ne tolleret libertatem a 40 libero et ne cogeretur ponere opera nostra esse necessaria, noluit ea reduci in divinam praedestinationem vel providentiam. Quo posito, frustra quaereretur de precibus sanctorum et universaliter de humanis actibus in comparatione ad divinam praedestinationem, quia talia opera essent ad praedestinationem divinam. 45 Sed nec haec positio stare potest; nam secundum PHILOSOPHUM in libro D e b o n a f o r t u n a fortuna et intellectus omnino habeant modum oppositum. Dicit enim «ubi plurima fortuna, ibi minimus intellectus; et ubi plurimus intellectus, ibi minima fortuna.» Ex hoc quidem sunt effectus fortuiti in operibus nostris, quia in actibus nostris multa proveniunt 50 improvisa; si ergo intellectus noster esset tantae potentiae ut omnia providere posset, nihil accideret casuale; accidit itaque ex defectu intellectus fortuna. Et ubi plurimus intellectus, ibi plurima proveniunt provisa et ordinata, quare oportet ibi fortunam minimam esse. Dicere ergo divinam providentiam non se extendere ad omnia et ponere 55 45 inutilia] spat. vac. 12 litteris A 46 positio] posito A 34 omne…opus2] Cf. ANON., Auct. Arist. (ed. J. HAMESSE, 1, 282, p. 139:«Opus naturae est opus intelligentiae.»). | 38 Augustinus] Cf. AUGUST., De civ. Dei, V c. 9 (CC lat. 47, p. 136, 1-139, 105; CSEL 401, p. 222, 21-226, 20; PL 41, 149-150). | 46 Philosophum] Ex ARIST., Magna moralia, II, c. 8 (ms. VAT., lat. 2083, f. 223va); cf. etiam ANON., Auct. Arist. (ed. J. HAMESSE, 13, 2-3, p. 249:«Ubi plurimus intellectus et ratio, ibi quandoque minima est fortuna. Ubi vero plurima fortuna, ibi minimus quandoque intellectus»; ed. Iunt., III, f. 183rF; 1207a 4-5). [3.136.154.103] Project MUSE (2024-04-26 14:45 GMT) 93 Q. 8: AN PRAEDESTINATIO POSSIT ADIUVARI PRECIBUS SANCTORUM respectu intellectus divini aliqua accidere improvisa, est dicere Deum habere defectivum intellectum, quod absurdum est ponere. Tertius error fuit STOICORUM ponentium omnia provenire ex...

Share