In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

QUAESTIO 1 UTRUM DEUS SIT SUMME SIMPLEX Quaeritur utrum Deus sit summe simplex. Videtur quod non, quia compositum nobilius est quam simplex, ut probabo; sed nobilius Deo attribuendum est; ergo Deus debet dici 5 compositus et non simplex. Maior patet sic, quia corpora mixta nobiliora sunt quam elementis. Item, illud in quo continentur plura realiter differentia non est summe simplex; sed in Deo sunt plura realiter differentia, ut plures ideae, quae in Deo realiter differunt, ut probabo; ergo Deus non est 10 summe simplex. Probatio assumptae, quia ideae aut secundum se ipsas differunt secundum quod sunt in Deo existentes, aut differentia earum accipitur secundum respectum creaturarum ad ipsas, sed non secundum respectum creaturarum ad ipsas, ut probabo; ergo secundum se ipsas absolutas differunt, secundum quod sunt in Deo existentes. Quod 15 autem differentia earum non accipiatur secundum respectum creaturarum ad ipsas, probo sic. AUGUSTINUS libro 8 3 Q u a e s t i o n u m quaestione 46a dicit: «Restat ut omnia ratione sint condita, nec eadem ratione homo et equus; hoc enim absurdum est existimare. Singula igitur propriis sunt creata rationibus. Has autem rationes ubi esse 20 arbitrandum nisi in ipsa mente Creatoris?» Ex hac auctoritate habetur quod differentia creaturarum secundum speciem accipitur secundum infinitatem idearum, quas hic AUGUSTINUS vocat «rationes in mente» Dei existentes. Ergo differentia illarum rationum non accipitur secundum differentiam creaturarum. 25 Item, arguo sic: quod est in potentia passiva ad aliquid non est summe simplex, quia tale compossibile est cum alio vel sibi compossibile est aliud; sed in Deo fuit potentia passiva ad recipiendum naturam humanam in se, ut probabo; ergo Deus non est summe simplex. Probatio assumptae: quod prius est alio et postea recipit 30 posterius in se, prius fuit in potentia passiva ad illud recipiendum; sed 4 compositum] suppositum sed corr. sup. lin. al. man. A 19 homo…equus] hominem et equum A | hoc] sed A 3 Quaeritur] Hae quaestiones inveniuntur in codice Romae, bibl. Angelica 750 (olim Q.5.26) = A. | 18 Restat…21 Creatoris] AUGUST., 83 Quaestionum, q. 46 (CC lat. 44A, p. 72, 51-55; PL 40, 30). 4 QUAESTIONES HENRICO DE GANDAVO ATTRIBUTAE persona Filii Dei prius fuit quam natura humana, quia illa ab aeterno, ista autem ex tempore; et eam recipit in se. Iterum, simplicitas videtur esse quaedam unitas; ergo quod repugnat summae unitati repugnat summae simplicitati; sed omnis 35 pluralitas repugnat summae unitati, ut videtur. Dicit enim BOETHIUS, Io D e T r i n i t a t e , quod «hoc vere unum est in quo nullus est numerus.» Ergo omnis pluralitas repugnat summae simplicitati; sed in Deo est pluralitas personarum; ergo Deus non est summe simplex. Iterum, productio non terminatur ad relationem nisi per hoc quod 40 producitur aliquid absolutum; ergo filiatio non est a Patre nisi per hoc quod a Patre producitur aliquid absolutum. Nec relatio producit nisi per hoc quod aliquid absolutum in quo est ipse productum in Patre. Ergo in Patre est aliquid absolutum a quo productus est Filius, et in Filio aliquid absolutum quod productum est a Patre. Sed producens non est 45 productum quia, ut dicit AUGUSTINUS, Io D e Tr i n i t a t e cap.o 1o:«Nulla res est quae se ipsam gignit ut sit.» Ergo in Deo est distinctio secundum aliquid absolutum; sed talis distinctio non potest stare cum summa simplicitate; ergo Deus non est summe simplex. Contra. AUGUSTINUS, XIo D e Tr i n i t a t e cap.o 5o, loquens de 50 aequalitate Spiritus Sancti ipsi Patri, dicit sic: «Aequalis est igitur etiam Spiritus Sanctus, et si aequalis in omnibus, aequalis propter summam simplicitatem, quae in illa substantia est.» Ad istam quaestionem respondeo quod Deus est summe simplex. 55 Et hoc declaro sic: quod non est compositum ex aliis, nec componibile alii, nec aliud componibile sibi, illud est summe simplex, quia quod non est summe simplex cadit necessario in aliquam istarum compositionum; sed Deus nullo modo est compositus ex aliis, nec componibilis aliis, nec aliud componibile sibi, proprie loquendo de compositione; ergo est 60 summe simplex. In declarando autem minorem, sic procedendum est. Primo, duplici ratione declarandum est Deum non esse compositum ex aliis; 37 hoc…numerus] BOETHIUS, De Trinitate, cap. 2 (ed. C. MORESCHINI, p. 170,102-105: «Quocirca hoc vere unum, in quod est, neque nullum in eo aliud praeterquam id quo nullus numerus enim subiectum fieri potest»; PL 64, 1250C). | 47 Nulla…sit] AUGUST., De Trin., I c. 1 (CC lat. 50, p. 28, 35...

Share