In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

PAUL RICHARD BLUM Giordano Bruno’s Changing of Default Positions Ut Peripateticorum similiumque philosophantum sensus a principiis perinde se habeat atque puerorum: quos eodem instituendos ordine suscipimus , quo nos optima mater erudiit natura. Sic […] mons peramoene Cicadae, […] blandiri tua lumina sancta recordor. Ut fueras hedera, et ramis redimitus olivae Et corni, et lauri, et myrthi, rorisque marini, Castanea circumcinctus, quercu, populo, ulmo, Coniugio uviferae vitis felicibus, utque Ruvida porrexit tenerae manui manus uvam, Indice distencto dixti mihi: respice ad austrum, Respice germanum mihi ab illa parte Vesevum. Germanus meus, ille tibi quoque vult bene: credis? Si te illuc mittam, nunc dic: vis ire? manebis Cumque illo posthac. Vitreis tunc versus ocellis, Prospectans formam informem, relegensque figuram Furvi dumtaxat cumuli: dorso ille repando, Dixi, ille incurvus dentato tergore, coelum Contiguum findens? toto discrimine mundi Hinc abstans, fumo turpisque umbrante, nec ullis Muneribus pollens, nec enim sunt poma nec uvae, Nec dulces illi ficus: caret arbore et hortis, Obscurus, tetricus, tristis, trux, vilis, avarus. At tu subridens: tamen est germanus amansque Ille mei, atque tibi bene vult. Vise ergo, nec eius Blanditias contemne, scio nihil ille molestum Quod tibi sit, faciet, nolensque manere redibis. Ergo ubi adesse datum est illic, propiusque tueri Vesuvium Baccho celebrem, multoque superbum Arbusto, ubertim e ramis pendentibus uvis, 14 Epistemic Practices of a Revolutionary Fructibus omnigenis, varia quos alma figura Atque colore parens promit natura, benigno Adspirans coelo patriae, nihilumque deesse Illi, quas noram, rerum; proin pluria centum: Attonitus novitate meos tunc arguo primum Mendaces oculos. Dumque haereo, num mihi fors nunc Imponat falsa specie, festivior ille Germanus tuus, ille patrem Campania felix Quem vocat, ingentis clypeo qui corporis, austri Invisum avertit cara a regione rigorem; […] Sed alte Arboreis gaudens opibus, inhiansque recepi Auribus haec placido senior quae protulit ore. Heic remane ergo, tuique lares contemne Cicadae, Dives opum quam sim cernis, cultoque renidens Aggere, quam pleno mihi gestit copia cornu. Hinc oculos adverte tuos, spectato Cicadam, Extremum tenet ille meus germanus, ut atro Vertice contingit coelum, piceique coloris Veste tegit fuscos artus, humilisque, pudensque, Caerulea involvit miserum caligine corpus. Tunc ego: talis eras et tu, tua ad arva priusquam Venissem, similisque tibi spectabitur ille, Praesentem cum me accipiet. Sic inde recedent Et nebulae, et coelum, mundi mediumque redibit Rursum illuc mecum, ut semper comitatus ab ipso Accessi, mecumque ubicunque manente remansit. Sic puerum docuere prius dubitare parentes, Et veluti rerum faciem distantia mutet Servatis rebus, sibi per totum alma et ubique Naturae constet maiestas, nec meliora Tam facile aut peiora putem distantia, quam sunt Proxima, ut et tandem coelum nos esse, repertum Sit mihi, quam sumus iis qui coelum sunt quoque nobis. Telluris quacunque siem in regione, videbo Esse mihi Occasum parili distantia et Ortum. At quoniam hic, idem vultus mihi subvenit illic, Cautior en sensus comprendo conditionem, Qui quoniam radios circum undique proiicit aequos, Viribus atque aequis aeque contendit in omneis [18.226.251.22] Project MUSE (2024-04-26 09:03 GMT) 15 Diffusus parteis, speciem sic ipse figurat: Nempe sibi hic finit spacium, non se spaciumque, Quo per se sine fine capit quocunque recedat. Non ideo visus mentitur, nam sibi quantum Possibile est aequis radiis monstrare, reportat; Et quocunque abeas, mensuram servat eandem. Defectus rationis erit, praesentia tantum Cunctarum quae sunt rerum momenta putare, Ut multi, astrorum tantum isthaec maxima credunt Quae prope sunt, stellas non maiore esse figura: Ut quoque Tellurem medium rerum esse putarunt, Cum tamen inveniam medium in toto omneque parte, Partibus ut cunctis pariter pars quaeque relata est. Ergo non certa finitur margine coelum […]. De immenso et innumerabilibus, book III, chapter 1.1 A default position is a very useful tool in cognition processes. This has been aptly pointed out by John R. Searle in his book Mind, Language and Society: Philosophy in the Real World.2 The term is popular in computing, where software and hardware are usually preset to certain values that are most frequently and most likely to be used in data processing. For instance , Times New Roman is the default typeface of my word processing software. Default values, however, allow for deviation whenever other positions are required for a specific task. Flexibility is one virtue of default positions; another is its automatic return once the exceptional task has been accomplished. However, the return to the default position may prove a disadvantage, if the exception is supposed to become the rule (in our example: if I want Courier to be my default typeface). In this case the user of the application has to perform a...

Share