In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

  • Ovationes Anni Salutis MMXXI1
  • David J. White

Sodales, Quirites, Commilitones! Alter iam teritur morbis pestiferis annus,2 ut fortasse diceret Horatius noster. Hoc tempore anni praeteriti, maxime sperabamus nos hoc anno Cleveterrae,3 in ripis omnium Lacuum Magnorum bellissimi, conventuros posse4—quae urbs haud est, ut, me puero, detractores irridebant, “Peccatum iuxta lacum;”5 immo, ut nos illius regionis indigenae semper asseveramus, oriundi sumus e “Sede Optima in Re Publica,”6 ubi Equites illi atque Fusci bene noti pila ludunt, et Museum Aulaque Famae Generis Musici Saxosi Volventisque, ut dicitur, omnibus peregrinis visendum est. Sed anno altero lue molestissma iterum prohibemur ne nos ipsi una conveniamus et coram congregemur. Navem conventiculi nostri, sicut illam Horatianam, retulerunt in mare novi fluctus, non belli quidem sed pestis.7 Quamobrem, Reti Universali eminus e longinquo convenire iterum nobis opus est. Sed, vi pestis iam deficiente, nunc sperare possumus nos re vera anno proximo in modum vitae solitum regredi posse et nos sine quadris machinarum interiectis ad invicem visuros atque collocuturos esse. Nos alius alium hoc anno Reti iterum aspicientes, videmus nunc, ut monuit Paulus Apostolus, per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem,8 cum in Civitate Hominum Calcibus, ut ita [End Page 223] dicam, Piceatis9 anno proximo animis hilaribus studiossissimisque conveniemus. Vel ut cantatrix illa Gulielmula Festiva olim cantavit:10

Nos videbimus,In locis bene notisQui sunt cordi nobisOlim mox!

Ad rem, autem, redeamus. Congregati sumus, ut quotannis solemus—animo quidem iterum, cum corpore nondum possimus—ad tres collegas nostros illustrissimos atque bene merentes gloria laude ovationibus idoneis condecorandos. Attendite, quaeso, arrectis auribus!

Primum virum illustrem vobis commendo, qui nobis omnibus notissimus est et qui de studiis classicis nostraque societate optime meretur. Gradibus baccalaurei magistri atque doctoris acceptis ex universitate bene nota Novo Portu11 sita, quae nos monuit ut Luci et Veritati studeamus, post parvum intervallum in civitate quadam medio-occidentali ubi Praeses huius rei publicae decimus sextus olim floruit, in priorem universtatem regressus aliquot annos ibi mansit et docuit. Postea in civitatem Stellae Unicae migravit, in regionem frequentissimam cuius Bubulculi—qui “Turma Americana” olim appellabantur—atque Exploratores vel Lustrores12 omnibus bene noti sunt, quibus quidem socius noster imprimis favet, quod ludus basipilae ei in potissimum cordi est. Multum de scriptis antiquis Graecis iam multos annos docet, scribit, et tractat, imprimis de scriptore rerum gestarum Graecorum illustri qui “Pater Historiae” saepe appellatur. Cum Studiorum Classicorum tum Philosophiae Facultati universitatis suae sodalis [End Page 224] multos discipulos iam diu docet, colit, adiuvatque, ex quo universitas collegam nostrum in numero Magistrorum Illustrium suorum dixit et nuntiavit. Nostrae quoque societatis socius particepsque, studia rerum classicarum fovet alit atque promovet. Sodales, quis est qui non agnoverit de quo loquor? Quamobrem quaeso a vobis ut studiosissime plaudatis CHARLES CHIASSON.

Deinde propositum mihi est feminam insignem, iucundam, notissimamque vobis proponere, quae vitam suam dedit discipulis fovendis, excolendis, atque amore linguae Latinae inspirandis. Vita studiisque actis in civitate huius rei publicae insigni mali persici ornata, socia nostra, laureata et magistrae gradum adepta ex universitate principali eiusdem civitatis, eodem loco multis in ludis lyceisque linguam Latinam docere coepit etiamque nunc pergit. Sed non modo docet, immo multis discipulorum gregibus conventibusque praeest atque favet eosque magnopere adiuvat. Societatem Classicam Minorem et patriae et civitatis suae iam diu fovet alit atque promovet, quarum in conventiculis multas orationes de rebus ad studia classica pertinentibus saepe habuit praebuitque—non solum de litteris Romanis sed etiam de nummis, artibus, aliisque rebus cotidianis quae litteras et mores antiquos maxime illustrant atque illuminant. Praeterea Societatis Vergilianae itinera magistris linguae Latinae destinata, ad eos studiis Italicis locupletandos, et instituit et duxit. Societatis quoque nostrae particeps atque sodalis multos iam annos omnibus huius societatis sodalibus quam maxime innotuit. Commilitones, quid plura? Certe iam de qua loquor agnoscitis omnes. Plaudite, quaeso, AMY LEONARD.

Postremo laudemus alterum virum doctissimum, illustrissimum, et dignissimum qui studia nostra et artes nostras scriptis factis et laboribus suis valde locupletavit. Gradu baccalaurei accepto in civitate orientali in qua haec res publica condita est, in illam civitatem “Hominum Calcibus Piceatis” migravit, ubi, studiis perfectis, gradum doctoris ex universitate illustrissima accepit. Nonullis in universitatibus muneribus perfunctus—imprimis in universitate principali in ea civitate “Stellae Unicae,” cuius Facultati Studiorum Classicorum...

pdf

Share