In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

EDITIONS OF DISTINCTIONS XXVI AND XXVII OF ANONYMOUS BRUSSELS BIBLIOTHEQUE ROYALE 1542 (Continuatio) f. 223vaPostea quaeritur quando, id est in qua aetate, possunt contrahi sponsalia ? Quod autem in séptimo anno et non ante dicunt plura iura, Extra. De Spon. impuberum, Accessit, et Ex litteris1. Secundo, si postquam ad septem annos pervenerint, possunt reclamare , et irritare quidquid ante factum est, Extra. De spon. impuberum , Decessit2, at argumentum a simili De voto religionis, Dist. XXVIII, De his; XX, qu. 1, Illud3. Tertio, quare matrimonium initiatum est semiperfectum, quia ad existentiam rei in actu concurrunt materia sufficienter disposita et forma. Ergo, per sponsalia sufficienter disponatur huiusmodi materia, et non exigitur postea nisi consensus de praesenti. Videtur quod quasi dimidium facti illius sit initium. Unde illud dimidium facti qui bene coepit habet. Ergo, si perfici non potest secundum iura donee vir habet quattuordeeim annos, videtur quod medietas huius temporis recte respondet initio matrimonii. Ergo, septennium tarn in viro quam in muliere. Contra. Videtur quod minus de tempore sufficiat, quia legimus in Beato Gregorio4 de puero illo quinqué annorum quod blasphemabat, ergo iam discretionem aliquam habebat; ergo cum discertio sufficiat ad consensum, videtur quod ante septem annos possint consentiré ad sponsalia. Item, Extra. De spon. impuberum5, De illis, malitia supplet aetatem. Respondeo. Tempus septem annorum ad sponsalia contrahenda determinatum est per iura, et ad hoc potest esse duplex ratio, quia cum 1 c. 5, Accessit, X, De desponsatione impuberum, IV, 2 (II, 673). 2 Read "Accessit" instead of "Decessit", and cf. preceding note. 3 Cf. Décret. Grat. c. 5 De iis, Dist. XXVIII, and ibid. c. 10, C. XX (éd. Friedberg, I, 101, 845). 4 IV Dial., c. 18 (PL 77, 349). 5 c. 9, De illis, X, De desponsatione impuberum, IV, 2 (II, 676). 384 Distinctions XXVI and XXVII385 ad talem contractum exigatur usus rationis, non debuit ad hoc tempus determinari nisi illud in quo ratio suum usum habere potest quantum ad consensum. Hoc autem est septennium, quod ex duplici via potest perpendi. Primo, per experimentum sensus quia tune praevidentur pueri, ut in pluribus, astuti et doli capaces, et si in aliquibus praeoccupetur illud tempus, in aliquibus autem plus exigatur temporis. Communiter tarnen in annis septem soient rationales esse quantum ad taha, et ideo cum iura in talibus contingentibus non possunt respicere singula, quia impossibile est omnia talia contingentia similiter se habere, ideo respiciunt quod in pluribus, et propter hoc septennii tempus ad hoc determinatum est secundum illud quod dicitur Extra. De spon. impuberum, Litteras6, quod ex UIo tempore sponsalia placeré consueverant . Quod ergo obicitur in contrarium de puero quinqué annorum blasphémante, dicatur quod consuetudines et iura non respiciunt quod in aliquo aeeidit, sed quod in pluribus. Unde dicitur etiam quod privilegia paueorum non faciunt legem communem. Per hoc respondetur ad decretalem, quia verum est quod in aliquibus praevenit aetas ratione malitiae, cum consensus non respicit quod singulariter evenit, sed quod commune. Quod obicitur post quod medietas temporis quod exigitur ad matrimonium sufficit ex parte viri, ergo similiter ex parte mulieris, dicatur quod aliud est ex sponsalibus et aliud de matrimonio, quia sponsalia solum actus requirunt ex parte rationis, scilicet discretionem aliquam qua possit consentiré, et quia hoc in utroque sexu convenienter non est ante septimum annum, unde illud tempus secundum tempus viri qui iunior est metitur. Quia ergo in viro non est communiter ante septimum annum, ideo nee in muliere ponitur in pauciori tempore. Et ideo communiter tempus septennii ad sponsalia determinatur. Matrimonium autem non solum perfectionem requirit vel actum ex parte rationis, scilicet, consensum de praesenti, sed etiam potentiam vel perfectionem ex parte naturae vel corporis, secundum quod potentia generativa possit exire in actum quantum est ex parte corporis, et quia ante deeimum quartum annum non potest in viro, anno autem duodecimo potest in muliere, et hoc communiter loquendo, quamvis in aliquibus specialiter praeveniatur huiusmodi tempus, ideo patet quod recte medietas temporis quod sufficit ad matrimonium secundum iura ex parte viri determinatur ad sponsalia; ex parte vero mulieris, non. 8 c. 4, Litteras, X, De despon. impub., IV, 2 (II, 673). 27 Franciscan Studies 386K. F. LYNCH Quod obicitur quod actus naturae praecedat actum rationis, dicatur quod iste homo et est Individuum quoddam in se; et est principium alterius...

pdf

Share