In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

331 Franciscan Studies 63 (2005) DE VISIONE DIVINAE ESSENTIAE BY NICHOLAS OF LYRA (Incipit tractatus editus a1 fratre Nicholao de Lyra2 de uisione diuine essencie ab animabus sanctis a corpore separatis.) [PROLOGUS] “Qui elucidant3 me uitam eternam habebunt,” Ecclesiastici xxiiii [24:31]. Verbum propositum dicitur in persona sapiencie, que est cognicio de diuinis. Ad que cognoscenda propter sui excellenciam, intellectus noster se habet sicut oculus noctue ad lucem solis, ii4 Metaphisice.E1 Propter quod meritorium est ad ueritatis elucidacionem5 in talibus laborare. Propter spem igitur premii promissi, quod est uita eterna6 , et ne reprehensibilis efficiar de absconsione talenti crediti, uolo aliqua scribere ad elucidacionem ueritatis circa uisionem diuine essencie ab animabus sanctis et aliqua alia minus discrete, prout dicitur, predicata, cum correctione tamen ecclesie sancte, meorum superiorum et Parisiensium magistrorum. Et quoniam prius querendus est modus sciendi quam sciencia, primo ponam modos quibus pertinencia ad articulos fidei debeant7 declarari, consequenterque8 modis illis ad propositum procedere secundum graciam a Domino9 michi datam: [Modi declarandi] Primus igitur modus declarandi predicta est per miracula. 1 predicto] add. A 2 editus a fratre Nicholao de Lyra om. T 3 elucidant] illucidant V 4 ii] enim M : libro V 5 elucidacionem] illucidacionem V 6 propter spem . . . uita eterna om. V 7 debeant] debebant V 8 consequenterque] consequenter ex V 9 a Domino om. T NICHOLAS OF LYRA 332 Secundus per auctoritates sacre scripture, canonice tamen quod dico propter libros1 Thobie, Iudith, Sapiencie, Ecclesiastici et Machabeorum, quorum auctoritas non est efficax ad probandum aliquid quod uenit in contencionem, sicut dicit Ieronimus2 in Prologo galeato,E2 qui premittitur libris Regum. Tercius declarandi modus est per determinaciones ecclesie. Quartus uero per hoc quod unus articulus fidei ex alio declaratur. Quintus modus est per obseruaciones communes ecclesie nobis traditas ab antiquo. Sextus uero modus est per dicta sanctorum in sacris scripturis fideliter laborancium ad intelligenciam ueritatis. Hiis igitur modis uel eorum aliquibus intendo quantum ad uisionem diuine essencie ab animabus sanctis et omnino purgatis, tria secundum possibilitatis mee modulum declarare: [Proposita] Primum est quod anime sanctorum ante resumpcionem corporum uident diuinam essenciam clare, intuitiue et beatifice. Secundum est quod eadem specie et numero est hec uisio cum illa quam habebunt corporibus resumptis. Tercium est quod oppositum non potest teneri probabiliter, accipiendo tamen probabilitatem eo modo quo debet hic accipi. Postea uero respondebitur ad obiecta. 1 canonice tamen quod dico propter libros om. A 2 dicit Ieronimus] Ieronimus dicit T DE VISIONE DIVINAE ESSENTIAE 333 I [Anime sanctorum ante resumpcionem corporum uident diuinam essenciam clare, intuitiue et beatifice] [A. DECLARACIO PER MIRACULA] Primus autem modus, qui est per miracula, necessarius fuit in ecclesia primitiua eo quod, Iudeis predicacionem apostolorum repellentibus, fides erat gentilibus predicanda, sicut Paulus et Barnabas dixerunt Iudeis, Actuum xiii [13:46-47]: “Oportebat uobis primum loqui uerbum Dei, sed quoniam repellitis illud et indignos uos1 iudicatis eterne uite, ecce2 conuertimur ad gentes, sic enim precepit nobis3 Deus.” Gentiles autem erant ignari scripturarum4 ueteris ac noui testimenti et obseruacionum et rituum ecclesie. Propter quod apostolorum predicacio et aliorum Christi discipulorum non erat eis confirmanda seu declaranda per auctoritates sacre scripture nec per consequens per alios quatuor modos sequentes, sed5 per miracula, sicut dicitur Marci6 ultimo capitulo [16:20] de Christi discipulis: “Illi autem profecti predicauerunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.” Publicato autem euangelio et in cordibus fidelium firmato7 talis confirmacio seu declaracio cessauit, licet postea ad consolacionem fidelium Deus plura miracula fecerit. Propter quod beatus Gregorius, Omelia xix super illud Marci8 ultimo capitulo [16:17]: “Signa autem eos qui crediderunt9 hec sequentur: in nomine meo demonia eicient10 , linguis loquentur nouis, serpentes tollent,” etc., sic dicit:E3 “Numquid non,11 fratres mei, quia ista signa12 non facitis, minime creditis?”, quasi 1 uos om. P 2 ecce om. A 3 precepit nobis] nobis precepit T 4 scripturarum om. T 5 sed om. M 6 Marci] Matthei T 7 firmato] confirmato T 8 Marci] Matthei T 9 crediderunt] crediderint T, M 10 eicient] deicient A 11 non om. V 12 signa om. A NICHOLAS OF LYRA 334 diceret, “immo creditis,” et subdit: “Sed hec necessaria in exordio ecclesie fuerunt; ut enim fides credencium cresceret, miraculis fuerat nutrienda, quia et nos cum arbusta plantamus, tamdiu eis aquam fundimus1 quousque...

pdf

Share