[BOOK][B] Ethica nicomachea

I Bywater - 1890 - books.google.com
I Bywater
1890books.google.com
ETHICA Nicomachea relegenti illud tantum mihi initio propositum fuerat ut Bekkeri textum
retractarem et, sicubi videretur, ad scripturam codicis Laurentiani (K) propius reducerem.
Quae nostra aetate natae sunt quaestiones de primordiis libri, de fide et auctoritate partium,
de dispositione eorum quae in codicibus leguntur, harum rationem habere supersedi, non
quod inutiles eas aut parvi momenti esse existimarem, sed quia velut lex huius editionis erat
ut liber ipse qualis fere iam antiquitus in codicibus extat vel extitisse videtur, quoad fieri …
ETHICA Nicomachea relegenti illud tantum mihi initio propositum fuerat ut Bekkeri textum retractarem et, sicubi videretur, ad scripturam codicis Laurentiani (K) propius reducerem. Quae nostra aetate natae sunt quaestiones de primordiis libri, de fide et auctoritate partium, de dispositione eorum quae in codicibus leguntur, harum rationem habere supersedi, non quod inutiles eas aut parvi momenti esse existimarem, sed quia velut lex huius editionis erat ut liber ipse qualis fere iam antiquitus in codicibus extat vel extitisse videtur, quoad fieri posset, integer intactusque servaretur.
Optimum esse codicem K¹ locupletissimumque veri testem ut mihi cum aliis persuasum est, ita non neglegere potui testimonia cum libri aetate proximi (L) tum versionis antiquae (r), quae hodie nobis instar Graeci codicis habenda est. Etenim a prima usque memoria is fuit textus Aristotelici habitus, ut passim diversae scripturae agnoscerentur, atque in L et r non pauca, si quid video, satis certam vetustatis notam gerunt nec vere hominis Byzantini ingenio adscribuntur. Adde quod et ipsum Kb vitia manifesta deformant, sive de exemplo vitioso tralata sive inter
books.google.com