In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

VII. PAUCULA QUAEDAM DE REBUS A SAEC. XVIII USQUE AD SAEC. XX GESTIS Usus linguae Latinae est tam in academiis et in re scholastica quam apud omnes eruditos inde a saec. XVIII valde imminutus. De consuetudine videlicet Latine scribendi et loquendi in primis cogitamus, quae hac aetate paulo recentiore ad hominum doctorum partem multo minorem pedetemptim redacta est. Reges non solum regimina sua roborare, verum etiam cultum civilem suae quisque gentis fovere cupiebant, quorum, etiamsi unus et alter praeceptoribus bonarum litterarum patrocinabatur, plerique tamen linguas vernaculas propagare conabantur.1 Usus linguae Gallicae saec. XVII una cum regni Gallici potentia diffusus est. Et aliae nationes suam quaeque linguam vernaculam excolere studebant. Nova quoque studia popularia, quae paulo postea creverunt – ne quid de maxima rerum eversione in Gallia exeunte saec. XVIII exorta dicamus – haudquaquam faciebant ad usum linguae Latinae retinendum. Linguae vernaculae, civibus cuiusque regionis plerumque faventibus, immo efflagitantibus , eodem tempore vel paulo ante in academiis et ad docendum et ad negotia transigenda usurpari coeptae sunt.2 Iam inde ab aetate litterarum renatarum (et in Italia inde a medio illo, quod vocatur, aevo) exstabant lycea a ludis litterariis et Latinis separata et rei mercatoriae dicata, ubi linguae vernaculae semper adhibebantur.3 Huiusmodi lycea plura sunt saecc. XVII et XVIII addita: quo factum est ut coetus hominum, qui libros lingua vernacula scriptos legere verbaque linguae vernaculae sua manu exarare valerent, nonnullis in regionibus cresceret. Quo plures 1 Quamquam ecclesiae reformatores, quales erant Philippus Melanchthon et Ioannes Sturmius, non solum institutioni Latinae favebant, sed eam vehementer propagabant, facere non possumus quin, ecclesia post medium saec. XVI in aliquot sectas divisa, rerum condicionem quandam ad usum linguae Latinae universalem retinendum minus aptam tandem exstitisse credamus. 2 Permultae res, quae ad linguae Latinae usum spectant, et praecise et perspicue tractantur in voluminibus a Iosepho IJsewijn, Theoderico Sacré iuvante, compositis, quibus litterarum Latinarum recentiorum conspectus praebetur perutilis. Duo tomi sunt consulendi , quorum primus Companion to Neo-Latin Studies, Part I: History and Diffusion of Neo-Latin Literature, et alter Companion to Neo-Latin Studies, II: Literary, Linguistic, Philological and Editorial Questions. 2nd rev. ed. inscribitur. De usu linguae Latinae pedetemptim imminuto plura dicuntur in tomo huius operis primo (pp. 22-53). 3 Cf. cap. II, ann. 1. 92 Terentius TUNBERG homines legere et scribere linguis vernaculis poterant, eo magis exigebatur ab illis, qui institutioni iuvenum et academiis praeerant, ut omnia, quae ad scientiam et artes tradendas pertinerent, sermone vernaculo fierent. Vernaculae quoque linguae verbis novis hac aetate ita ditabantur, ut homines eruditi de multis argumentis sua quisque lingua vernacula iam scribere possent, quae antea vix tractata erant, nisi a Latine loquentibus et scribentibus.4 Ioannes Gesnerus, Germanus, multarum scientiarum peritus, quem aliquoties memoravimus, his verbis de usu linguae Latinae in academiis Germanis saec. XVIII iam valde imminuto disserit. “Hodie prolapsi videmur in alterum extremum. In scholis minoribus et maioribus omnia Germanice tractantur....Sed dum abstinent doctores publici a Latina lingua duo peccant: primo linguam Latinam removent ab usu, et privant iuventutem praestantissimo ad discendum instrumento; et tamen deinde non emendant patriam linguam, sed corrumpunt eam potius, miscendo omnium linguarum vocabula. Removerunt linguam L. a scholis; sed non prosunt linguae patriae. Quod in Anglia fieri etiam multi vehementer queruntur...”5 Mos sane etiam tum et postea exstabat, ut procerum et nobilium filii bonis litteris erudirentur. Litterarum autem institutio est mutata. Exceptis enim iuvenibus, qui cursum honorum in ecclesia Romana secuturi erant,6 plerique humanitatis studiosi non iam linguam Latinam discebant, ut negotia sua ope sermonis Latini et scribentes et loquentes in curiis, in academiis, in ecclesia tractarent, sed in primis ut opera scriptorum veterum legerent et intellegerent. Quamvis usus linguae Latinae post saec. XVII valde decreverit, oportet tamen intellegamus consuetudinem Latine sermocinandi nullo saeculo, nullo tempore usque ad aetatem nostram esse umquam prorsus exstinctam. Nulla aetate non erant quidam eruditi, qui et opuscula Latina scribebant et Latine pro re nata colloqui solebant. Mos sane in ecclesiae Catholicae academiis (vel “seminariis”), ubi homines ad munus sacerdotis suscipiendum instituebantur, usque ad annos sexagesimos saec. XX 4 De eodem argumento nonnulla scitu digna etiam dicuntur a Leonardo Olschki in opere amplissimo c. t. Geschichte der neusprachlichen wissenschaftlichen Literatur. 5 In Gesneri opere, cui nomen Primae Lineae Isagoges In Eruditionem Universalem, pp. 94-96. Testis quoque adsit Ioannes Fridericus Noltenius philologus, cuius verba non multum differunt a sententiis et iudicio Ioannis Gesner, qui eadem aetate in Germania floruit. Noltenii verba leguntur in opere, cui index Lexicon Latinae linguae antibarbarum * in quo ex optimis huius linguae auctoribus vera via ad puritatem scribendi loquendique...

Share