In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

V. DE PRONUNTIATU Cum consuetudinem Latine colloquendi, qualis saecc. XVI et XVII exstitit, tractemus, oportet saltem breviter consideremus quibus modis homines verba Latina illis saeculis soliti sint enuntiare. Nondum enim aetate litterarum renatarum exstitit pronuntiatus ille scholasticus et restitutus , quo linguae Latinae magistri nonnulli coram discipulis uti saeculo nostro conantur.1 Permulti homines docti videntur esse tam medio illo aevo, quam aetate litterarum renatarum assuefacti et soliti Latina verba plus minusve secundum sonos sui quisque vernaculi sermonis enuntiare. Itaque tot paene fuerunt rationes verba Latina enuntiandi, quot linguae, dialectique vernaculae.2 Vigente quidem Romano imperio antiquo, sermo Latinus quibusdam scilicet hominibus fuit patrius et vernaculus, quos penes enuntiandi normae fortasse fuerunt: at vix fortasse pauciores nec minus alius ab alio discrepantes Latine loquentium soni audiebantur imperio Romano in Europa pollente, quam saeculis insequentibus, quibus etsi non iam imperium Romanum antiquum, linguae tamen Romanae usus etiam tum floruit. Pronuntiatus ille, quem “restitutum” appellare solemus, quodammodo compositus atque fictus est ex indiciis sonorum tonorumque, qui videntur fuisse proprii hominum nobilium et cultorum, qui Romae, h.e. in Urbe ipsa temporibus Ciceronis habitaverunt.3 Vix asseverare possumus eodem hoc modo, quem “restitutum” vocamus, homines doctos, qui in Hispania vel in Africa vel in aliis regionibus dicioni Romanae subiectis altero post Christum natum saeculo vixerint, verba Latina proferre ex ore solitos esse. Nullum enim est dubium quin intra Romani imperii 1 Oportet quoque fateamur pronuntiatum illum restitutum nondum apud omnes gentes esse prorsus acceptum et usitatum. Itali enim permulti, ut unicum exemplum proponamus, verba Latina enuntiantes suum et proprium sonum nonnumquam conservant. 2 De hoc argumento antea paulo fusius, sed paucioribus testibus freti disseruimus, in opusculo Milena Minkova et Terentio Tunberg auctoribus edito, c. t. “De rationibus variis, quibus homines verba Latina aetate litterarum renatarum enuntiabant,” et in commentatione, quae “Observations on the Pronunciation of Latin during the Renaissance ” inscribitur. 3 Pronuntiatus ille “restitutus” dilucide proponitur et explicatur a Sidonio Allen, professore clarissimo, in libro, qui inscribitur Vox Latina: A Guide to the Pronunciation of Classical Latin. 70 Terentius TUNBERG fines pronuntiatus varii atque alius ab alio diversi vel saeculo primo ante Christum natum exstiterint. Id quod e titulis incisis aliisque indiciis non paucis elucet. Ne in Italia quidem unicus et communis modus verba Latina enuntiandi umquam exstitit.4 Suspicari igitur licet omnibus fere temporibus, quibus linguae Latinae usus longe lateque sit diffusus, modos enuntiandi valde diversos ac dissimiles impedimento nonnullis hominibus fuisse quominus alii alios Latine loquentes statim et facile intellegerent. Talia impedimenta cum aetate litterarum renatarum, tum etiam recentioribus saeculis exstitisse certo scimus – idque non paucis ex indiciis. Quae et qualia sunt haec indicia? Non pauci grammatici litterarumque bonarum cultores opuscula de rationibus verba Latina et Graeca enuntiandi saecc. XVI et XVII composuerunt , quos inter numerantur Erasmus, Thomas Smith, Ioannes Caius, Ioannes Posselius, Iustus Lipsius – ut solos illustres aliquot eruditos memorare liceat. Id fere omnes egisse videntur ut, operibus auctorum veterum excussis, quaedam normae vel leges invenirentur. Excepto autem Erasmi opusculo, quod De recta Latini Graecique sermonis pronuntiatione inscribitur, perpauca nobis ex huiusmodi libris percipere licet indicia sonorum, quibus aliis aliae gentes verba Latina illa aetate enuntiabant: talium enim librorum auctores praecepta potius dare conantur, nobisque indicare qua quaeque littera ratione sit ex ore proferenda, et quibus sonis oporteat nos syllabas et verba Latina enuntiare. Indicia autem sonorum, quibus homines voces Latinas saecc. XVI et XVII proferre solebant, hic illic reperiuntur et in operibus quam maxime variis. Perpauci rerum praeteritarum indagatores hoc argumentum tractare nostra aetate conati sunt; et hi fere omnes non sunt linguae Latinae, sed artis potius musicae cultores, qui sane certiores fieri cupiunt quibus modis cantus Latini saeculis praeteritis compositi cum decore sint aetate nostra canendi. Praestantissimus ex his inquisitoribus est fortasse Haraldus Copeman Britannus, qui libellum de rationibus Latine canendi abhinc annos circiter viginti composuit, cui titulus Anglicus Singing in Latin. Cuius opusculi retractati et aucti altera editio est anno 1992 curata. Haraldus ille nonnulla traxit ex alio libello, quem Federicus Brittain multo ante scripserat. Opus Federici, primum anno 1934 in publicum emissum, 4 Quantopere vel florente imperio Romano discrepaverint inter se Latine loquentium soni licet nobis intellegere ex opere multis indiciis referto, quod auctore Adams in publicum nuperrime datum est, c. t. The Regional Diversification of Latin 200 BC-AD 600. [3.133.141.6] Project MUSE (2024-04-23 22:57 GMT) DE ARTe LATINE COLLOQUENDI ET EX TEMPORE DICENDI 71 iterum est anno 1955 typis excusum.5 Eo in primis proposito suum librum composuerat Federicus, ut nonnullorum sententiam refelleret, qui dictitabant pronuntiatum Italicum fuisse et...

Share