In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

II. DE LINGUAE LATINAE USU SCHOLASTICO Vix nobis de omnibus Europae regionibus gentibusque eadem copia et amplitudine disserere licet. Nam de Hispanis, de Scandinavis, de Polonis, de gentibus quae illam regionem incolebant, quae Europa orientalis a multis (etsi fortasse parum diligenter) nostra aetate vocatur, haud fuse scribere valemus, ut qui non tam multa de moribus eruditorum apud eas gentes versantium comperta habeamus. Itaque vitae scholasticae condiciones , quales in Italia, Gallia, Germania, Batavia, Britannia exstabant, paulo amplius tractabimus satis multa testimonia lucrati ex investigationibus hominum aliquot doctorum, qui in rationes docendi hisce in regionibus aetate litterarum renatarum usitatas nuperrime inquisiverunt.1 Quibus in scholis versantes quantaque provecti doctrina pueri initium Latine loquendi faciebant? Dubitare vix possumus quin plerique magistri – qui quidem in illis regionibus docuerint, quas supra memoravimus – omnia necessaria coram parvulis linguam Latinam discere incipientibus sermone soliti sint explicare vernaculo. Morem saec. XIV et XV fuisse in lyceis Italicis ut praeceptores linguae Latinae coram parvulis tironibus ac litterarum paene rudibus lingua vernacula crebro uterentur iam nobis liquido confirmavit Robertus Black.2 Modus tirones et parvulos docendi exstabat in Anglia non dissimilis, etiamsi lingua magistrorum elementa linguae Latinae apud Anglos docentium saepius erat Gallica quam Anglica (quae autem lingua apud nobiles Anglos paene vernacula fuit).3 1 Ab lyceis Latinis, ubi usus linguae Latinae diligenter colebatur, magis magisque saec. XVI separabantur ludi rei mercatoriae dicati, ubi linguae vernaculae semper adhibebantur , idque nonnullis in Europae regionibus. Quales in Italia a saeculo XIV usque ad saeculum XVII fuerint ludi tam litterarii quam ad mercatores instituendos conditi e libro perutili discere possumus quem scripsit Paulus Grendler, cui index Schooling in Renaisssance Italy. Literacy and Learning 1300–1600. Duo haec genera lyceorum etiam in Batavia exstabant, ut et aliam regionem memoremus, quae ambo iam memoravit Anna Maria Willemsen, in libro qui inscribitur Back to the Schoolyard, pp. 24-25. Omnia sane, quae in hac nostra commentatione tractantur, ad lycea Latina sola pertinent. 2 Haec opera luculentissima multisque indiciis referta Roberto Black auctore in publicum sunt hisce novissimis annis emissa: Education and Society in Florentine Tuscany (2007), “Italian Education: Language, Syllabuses, Methods”, in opere, Aspects of the Study and Use of Language (2006), Humanism and Education in Medieval and Renaissance Italy (2001). 3 Inspiciantur libri, quos scripserunt Antonius Hunt, quibus titulus Teaching and Learning Latin in Thirteenth-century England. Nonnnulla quoque de usu sermonis vernaculi tradit Nicolaus Orme, in opere, c. t. Medieval Schools from Roman Britain to Renaissance England. 20 Terentius TUNBERG Talem consuetudinem res necessarias coram parvulis elementa linguae Latinae discentibus sermone vernaculo explicandi fuisse divulgatissimam ac fere omnibus in Europae regionibus exstitisse suspicamur. Libri quidem scholastici plerique omnes, quibus ars grammatica tradebatur, et commentarii, quibus opera poetarum veterum explicabantur, Latine sunt scripti – at vix ullus magister, nostra quidem sententia, prorsus omnia coram parvulis prima linguae Latinae rudimenta discere ingredientibus Latine dicere conatus est. Lingua vernacula vel apud discipulos paulo peritiores sermoneque Latino assuefactos aliquando usurpabatur. Cuius rei testis nobis adsit Ioannes Posselius, linguae Graecae professor linguaeque Latinae magister peritissimus, qui in academia Rostochiensi medio saeculo sexto decimo docuit, orationemque suam De ratione discendae ac docendae linguae Latinae et Graecae litteris mandavit, in qua rationes docendi et discendi in lyceis usitatas describit, quas quidem ipse comprobatas et efficaces habeat, et progressionem quandam exponit, quam puer ab anno aetatis sexto vel septimo usque ad annum undecimum duodecimumve facere debet. Quo amplius discipuli doctrina provehuntur (secundum rationem ab Ioanne Posselio descriptam), eo magis sermo vernaculus abesse ab eorum exercitiis videtur.4 Ordo rationum docendi et discendi a Posselio adumbratarum est talis. Cum puer annos sex septemve natus linguam Latinam discere incipit, “proponendae sunt... octo partes orationis ex puerili aliquo libello compendiose scripto”, puerumque discere oportet “paradigmata declinationum et coniugationum et vocabula rerum ex compendio Hadriani Junii aut simili libello, cuius Germanica versio cum puerorum idiomate congruat. Quorsum enim attinet pueros psittaci more verba non intellecta reddere et eos inutili labore onerare?”5 Cum opera auctorum lente ac paulatim legere incipiunt pueri, praeceptor “singulari diligentia vim et significationem ac pondera verborum” explicare debet. “Quod quo rectius et commodius fieri possit, ostendat in scriptis Ciceronis, 4 Invenitur haec oratio in libro, quo continentur Johannis Posselii Orationes octo, habitae in publicis congressibus academiae Rostochiensis. Repraesentatur sane Posselii praeceptis quaedam condicio optanda, at haud dissimilis condicionum quae in lyceis permultis exstabant. Nam quae tradit Posselius, haec omnia “partim ipse longo usu, partim aliorum prudentum (sic) hominum iudicio ac testimonio edoctus vera esse et cum re ipsa congruere” asseverat (in opere c. t. Johannis Posselii Orationes Octo, p. 137). 5 In...

Share