In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

98 QUAESTIONES HENRICO DE GANDAVO ATTRIBUTAE Deo tamquam volita a volente. Nam sicut Deus Pater, si nihil aliud 75 intelligeret nisi se, adhuc produceret Verbum, sic Pater et Filius, si nihil aliud vellent nisi bonitatem suam, adhuc spirarent Spiritum Sanctum. Tamen si Deus nihil aliud vellet nisi se, et nullo modo vellet creaturam, nullo modo procederet in esse, ita quod, cum Deus volendo se velit alia, sicut intelligendo se intelligit alia, Spiritus Sanctus procedens 80 a Patre et Filio ex eo quod volunt bonitatem suam, erit ratio emanationis aliorum, quae non procederent a Deo nisi ipse alia vellet. Concedendum est ergo tam emanationem Filii quam emanationem Spiritus Sancti esse rationem emanationis aliarum, aliter tamen et aliter, quia emanatio Verbi est huius emanationis ratio, ut 85 creaturae procedunt a Deo tamquam artificialia ab artifice vel ab intelligente; sed emanatio Spiritus Sancti est ratio ut creaturae procedunt a Deo tamquam volita a volente. Quod autem arguebatur in contrarium, quia tunc per naturalem 90 rationem possemus cognoscere Trinitatem, dici debet quod per naturalem rationem cognoscere possumus quod per divinum Verbum facta sunt omnia. Sed quod illud divinum Verbum realiter differat ab eo a quo procedit, ad hoc non sufficit ratio naturalis. Et quia non est personarum Trinitas sine reali differentia, ideo non obstante quod 95 emanatio personarum est ratio emanationis creaturarum, quia per divinum Verbum facta sunt omnia, non possumus per naturalem rationem concludere Trinitatem personarum. QUAESTIO 10 AN SUBSTANTIA PANIS CONVERTATUR IN VERUM CORPUS CHRISTI Quaeritur utrum substantia panis convertatur in verum corpus Christi. Arguitur autem quod non, quia discurrens per omnes species 5 materiales non poteris ibi assignare aliquam talium specierum. Non enim est ibi generatio et corruptio, quia tales sunt 80 sicut] sic A 85 emanationis] creaturae A 90 in contrarium] Cf. supra, p. 95, 15-96, 19. 99 Q. 10: AN SUBSTANTIA PANIS TRANSMUTATUR IN CORPUS CHRISTI termini motus, ibi autem non sit aliquis motus cum talia sint termini. Rursum augmentum et diminutio sunt motus ad quantitatem, alteratio ad qualitatem, loci mutatio ad situm; praedicta autem conversio 10 terminatur ad substantiam, non ad quantitatem neque ad qualitatem nec ad ‘ubi’. Nullam ergo speciem mutationis ibi salvare poterimus. Sed conversio quandam speciem mutationis importare videtur. Ergo etc. Praeterea, in omni conversione vel in omni transmutatione oportet praesupponere aliquod subiectum ut materiam quae manet in 15 omni transmutatione. Sed si fieret talis transmutatio – ut ponit Ecclesia –, non esset ibi assignare aliquam substantiam quae tamquam subiectum commune subiceretur illi conversioni. Ergo non poterit ibi esse aliqua transmutatio. In contrarium est DAMASCENUS qui vult quod Christus incipiat 20 esse sub talibus speciebus et non quod descendat inferius, ut quod procedat a caelo empyreo quia sub Responsio. Dicendum quod circa hanc sanctissimam conversionem quantum ad perspicuitatem magnae difficultates 25 emergunt. Prima est quae in arguendo tangebatur quod in omni transmutatione praesupponitur aliqua substantia; in transmutatione enim substantiali saltem praesupponitur substantia quae est materia; sed hic nulla | est communis substantia... 165r 30 25 perspicuitatem] lec. dub. A 29 est…substantia] reclame A 20 Damascenus] Non inveni. | 22 sub] Sequitur textus qui legi non potest | 29 substantia] Hic terminatur abrupte textus quaestionis et totus codex. [18.225.149.32] Project MUSE (2024-04-25 07:13 GMT) ...

Share