In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

181 appendix a Priscian’s Institutiones grammaticae and Praeexercitamina � The following passages are taken from Heinrich Keil, ed. Grammatici Latini, 8 vols. (Leipzig, 1855–80; reprint, Hildesheim: Georg Olms, 1961). Martin Hertz has edited the Institutiones grammaticae in this collection, vols. 2 and 3, and Keil has edited the Opera minora (including the Praeexercitamina), vol. 3. Institutiones grammaticae Cum omnis eloquentiae doctrinam et omne studiorum genus sapientiae luce praefulgens a Graecorum fontibus derivatum Latinos proprio sermone invenio celebrasse et in omnibus illorum vestigia liberalibus consecutos artibus video, nec solum ea, quae emendate ab illis sunt prolata, sed etiam quosdam errores eorum amore doctorum deceptos imitari, in quibus maxime vetustissima grammatica ars arguitur peccasse, cuius auctores, quanto sunt iuniores, tanto perspicaciores, et ingeniis floruisse et diligentia valuisse omnium iudicio confirmantur eruditissimorum—quid enim Herodiani artibus certius, quid Apollonii scrupulosis quaestionibus enucleatius possit inveniri?—cum igitur eos omnia fere vitia, quaecumque antiquorum Graecorum commentariis sunt relicta artis grammaticae, expurgasse comperio certisque rationis legibus emendasse, nostrorum autem neminem post illos imitatorem eorum extitisse, quippe in neglegentiam cadentibus studiis literarum propter inopiam scriptorum, quamvis audacter, sed non impudenter, ut puto, conatus sum pro viribus rem arduam quidem, sed officio professionis non indebitam , supra nominatorum praecepta virorum, quae congrua sunt visa, in Latinum transferre sermonem, collectis etiam omnibus fere, quaecumque necessaria nostrorum quoque inveniuntur artium commentariis grammaticorum , quod gratum fore credidi temperamentum, si ex utriusque linguae 182 moderatoribus elegantiora in unum coeant corpus meo labore faciente, quia nec vituperandum me esse credo, si eos imitor, qui principatum inter scriptores Graios artis grammaticae possident, cum veteres nostri in erroribus etiam, ut dictum est, Graecos aequiperantes maximam tamen laudem sunt consecuti. (§§ 1–3, pp. 1–2, emphasis added) Praeexercitamina (De laude) Consimiliter tamen muta quoque animalia quomodo convenit. et a loco in quo nascuntur laudentur et a deis, in quorum sunt tutela, ut columba Veneri, equus Neptuno dicitur esse consecratus. praeterea dices, quomodo pascitur, qualem habeat animum, quale corpus, quid opus aut quid utilitatis , quale spatium temporis vitae. nec non etiam comparatione et omnibus accidentibus locis uteris. res autem laudes ad inventoribus, ut venationem Diana invenit et Apollo, et ab his qui ea usi sunt, heroes venationibus utebantur . maxima autem facultas in huiuscemodi rerum laudationibus datur ex contemplatione eorum qui eas res affectant, quales sunt tam animis quam corporibus, ut venantes fortes audaces acuti integri corporibus. hinc non ignores, quomodo etiam deos debeas laudare. similiter arbores a loco in quo gignuntur et a deo in cuius sunt tutela, ut oliva Minervae, laurus Apollini; et a pastu, quomodo pascuntur, et si multa cura egent, id mireris, sin parva, id quoque laudabis. dices autem, quomodo de corpore, staturam pulchritudinem pullulationem, quomodo de mali arbore, et quid utile habeat, in quo maxime morandum. comparationes autem ubique assumendae . quin etiam urbium laudes ex huiuscemodi locis non difficulter adquires. dices enim de genere, quod indigenae, et de victu, quod a deis nutriti, et de eruditione, quod a deis eruditi sunt. tractes vero, quomodo de homine, quali sit structura, quibus professionibus est usa, quid gesserit? (§§ 23–24, pp. 436–37) Praeexercitamina (De descriptione) Descriptio est oratio colligens et praesentans oculis quod demonstrat. fiunt autem descriptiones tam personarum quam rerum et temporum et status et locorum et multorum aliorum: personarum quidem, ut apudVirgilium virginis os habitumque gerens et virginis arma Spartanae; rerum vero, ut pedestris proelii vel navalis pugnae descriptio; temporum autem, ut veris aestatis; status, ut pacis vel belli; locorum, ut litoris campi montium urbium. potest autem et commixta esse demonstratio, ut, siquis Appendix A [3.137.192.3] Project MUSE (2024-04-25 06:40 GMT) 183 describat nocturnam pugnam, simul et tempus et rem demonstrat. conemur igitur res quidem describere ab ante factis, et quae in ipsis eveniunt vel aguntur, ut, si belli dicamus descriptionem, primum quidem ante bellum dicere debemus dilectus habitos, sumptus paratos, timores qui fuerunt; hinc congressus, caedes, mortes, victorias, laudes victorum, illorum vero qui victi sunt lacrimas, servitutem. sin vero loca vel tempora vel personas describamus, habebimus aliquam et a narratione, de qua supra docuimus, et a bono vel utili vel laudabili rationem. virtus autem descriptionis maxime planities et praesentia vel significantia est. oportet enim elocutionem paene per aures oculis praesentiam facere ipsius rei et exaequare dignitati rerum stilum elocutionis. si clara res est, sit et oratio similis; sin summissa, huic quoque aptetur qualitas verborum. sciendum autem, quod quidam non posuerunt descriptionem in praeexercitamentis, quasi praeoccupatam et in fabula et in narratione: in illis enim quoque describimus et loca et fluvios et personas et res. sed quoniam...

Share