In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

  • 2. Tribunal of the Roman Rota—Decree coram Erlebach—Nullitatis matrimonii; Prael.:De iure appellandi—June 17, 2021
  • Grzegorz Erlebach, Rev. Msgr.

DECRETUM TURNI

Infrascripti Patres Auditores de Turno, die 17 iunii 2021 in sede Huius Apostolici Tribunalis legitime coadunati, ad decernendum an constet de iure appellandi partis conventae adversus sententiam primi iudicii gradus, hoc tulerunt decretum.

1. – Facti species. – Libello diei 15 novembris 2017 d.nus Marianus nullitatis impugnavit apud Tribunal N. suum matrimonium, die 24 maii 2008 cum d.na Monica celebratum. Conventa, rite citata, sibi constituit [End Page 327] Patronam fiduciae. Peractis peragendis, die 24 octobris 2019 aditum Tribunal sententiam tulit pro matrimonii nullitate.

2. – Publicatio sententiae peracta est materialiter ope epistulae Tribunalis primi iudicii gradus diei 16 decembris 2019, directae ad partes privatas et earum Patronos necnon ad vinculi Defensorem. In hac notificatione praebitae sunt etiam informationes de iure appellandi adversus dictam sententiam, sequenti addita a notario notula: "Si rende noto che la Cancelleria e l'Amministrazione del Tribunale di Prima Istanza resteranno chiuse al pubblico dal giorno 24 dicembre 2019 al giorno 6 gennaio 2020 inclusi".

Quidquid est de aliis in causa intervenientibus, Patrona mulieris conventae recepit hanc notitificationem die 20 decembris 2019 et interposuit die 10 ianuarii 2020 appellationem ad Rotam Romanam adversus sententiam primi iudicii gradus.

3. – Cum ergo causa transmissa sit ad H.A.T., Rotalis vinculi Tutrix statim animadvertit dictam appellationem "extra fatalia interpositam esse". Idem sustinente iustitiae [End Page 328] Promotore, infrascriptus Ponens statuit quaestionem praeliminarem de iure appellandi, per Memorialia solvendam.

Interea designata est Patrona ex officio pro muliere conventa et congruae missae sunt informationes ad virum actorem, sed inane quia ex adnotatione publici cursoris constat hucusque notum domicilium Actoris non amplius valere et sine effectu mansit conamen obtinendi informationes utiles ope eius parochi, per tramitem Curiae auditi. Cum autem ipse Actor debuit Tribunal edocere de novo eius domicilio et in praesenti quaestione agitur potissime de iure mulieris conventae, ergo exhibitis iam Memorialibus a Patrona Conventae, a vinculi Tutrice et a iustitiae Promotore ad casum deputato conscriptis, Nostrum est hodie respondere ad quaestionem modo statutam.

4. – In iure. – Rite peracta sententiae publicatione, pars privata quae se gravatam putat necnon vinculi [End Page 329] defensor et, si opus sit, iustitiae promotor, iure gaudent appellandi ad tribunal superioris gradus, salvo praescripto can. 1629 (cf. can. 1628). Hoc valet etiam pro causis nullitatis matrimonii ad mentem hodie vigentis can. 1680, § 1, expresse remittentis ad normas statutas, hac in re, pro processu contentioso ordinario.

Quod attinet ad exercitium iuris appellandi, fundamentalis est praescriptio in can. 1630, § 1 statuta: "Appellatio interponi debet coram iudice a quo sententia prolata sit, intra peremptorium terminum quindecim dierum utilium a notitia publicationis sententiae".

Terminus quindecim dierum ad appellandum habendum est uti terminus utilis et continuus. Primum constat directe ex can. 1630, § 1, alterum vero ex una simul sumptis cann. 201, § 1, et 200. Videamus nunc breviter de utroque.

5. – Iuxta definitionem legalem, in can. 201, § 2 statutam, "tempus utile intellegitur quod ita ius suum exercenti aut persequenti competit, ut ignoranti aut agere non valenti non currat". Hoc valet in abstracto [End Page 330] quod attinet ad ambitum legis a Legislatore statutae.

In concreto autem, opus est ut iudex concedat in primis facultatem determinatum ius exercendi. In ambitu vero iuris appellandi hoc fit per duplicem coniunctim modum: (a) ope notificationis sententiae et (b) ope concessionis aptae informationis de iure appellandi (cf. cann. 1614-1615). Quo peracto, excludenda est ignorantia circa hanc ordinariam formam impugnationis sententiae, qua re in ordine practico, nisi de contrario evidenter constet, una tantum manet facti species legalis temporis utilis, nempe quod – sensu negativo – solummodo "agere non valenti non currat". Haec impossibilitas agendi respicit sphaeram personalem subiecti (si ex. gr. quis, morbo graviter invalidante affectus, agere non valet), non mundum externum (ex. gr. intermissionem activitatis cancellariae tribunalis ratione diei festi). Aliis verbis, hoc tempus habetur uti utilis etiam diebus feriatis: "[n]ell'ambito canonico, fatto salvo il prescritto del can. 1467 e diverse espresse statuizioni da parte della legge o del giudice, è dottrina comune che nel computo del tempo utile vanno conteggiati anche i giorni festivi, ossia che non vanno detratti o comunque non [End Page 331] creano interruzione alcuna" (G.P. Montini, Il tempo utile...

pdf

Share