In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

  • 1. Tribunal of the Roman Rota—Definitive Sentence coram Arokiaraj—Poenalis [Persistent Sin against the Sixth Commandment, or with Force or Threats]—March 17, 2021.*
  • M. Xavier and Leo Arokiaraj

SENTENTIA DEFINITIVA

diei 17 martii 2021

1. – Facti species. – Robertus Gonzalez, anno 1965 natus, sacerdos die 3 iunii 1998 ordinatus, dum ministerium presbyterale in Statibus Unitis Americae Septentrionalis exercebat a d.na Monica Baez denuntiatus est die 21 octobris 2010 apud Curiam dioecesanam quod relationem amicabilem quae cito etiam intima evaserit, cum ea ab anno 2003 ad annum protractam 2009 coluisset, cuius in fine molestias [End Page 275] quasdam physicas ac praesertim psychologicas ipsamet experiri debuisset, ita ut interea ad imponendum Rev.do Gonzalez vetitum ad eam appropinquandi ad auctoritatem civilem coacta esset recurrere. Expetitum dein vetitum d.na Baez a Magistratu civili erga sacerdotem obtinuit.

Versione factorum a Rev.do Gonzalez decursu eius auditionis accepta, ipsemet, etiamsi haud in omnibus particularibus sicut a d.na Baez relatis concordaret, tamen quoad substantiam plene admisit se relationes sexuales cum praefata muliere per sat longum spatium temporis reapse habuisse.

Die 11 novembris 2010 Vicarius episcopalis pro clericis decretum ad normam can. 1717 edidit quo investigationem praeviam aperuit ita ut de factis in denuntiatione a d.na Baez allatis accuratiusque circumscriptis videretur. Eodem die Rev.do Gonzalez suspensio cautelaris imposita est, dein die 7 octobris 2011 revocata.

Subsequenter, ratione praesertim habita denuntiationis etiam in foro civili adversus Rev.dum Gonzalez a d.na Baez introductae, praefatae suspensioni est adiunctus oeconomicus commeatus seu v. d. "administrative leave", quo providebatur [End Page 276] ut perdurante actione civili ille ab omni actuositate ad munus sacerdotale pertinente sublevaretur.

Haec disciplinaris provisio usque ad diem 23 septembris 2012 perduravit, quin processus poenalis contra Rev.dum Gonzalez inciperet. Excludendum non est processum iudicialem hoc tempore inchoatum non esse, quippe cum Rev.dus Gonzalez non solum exsistentiam suae amatoriae relationis cum d.na Baez admisisset sed etiam auxilio psychologico a die 31 ianuarii 2011 usque ad diem 9 octobris 2012 habito, fruitus esset.

2. – Die 11 septembris 2015 ad praefatam Curiam altera denuntiatio pervenit, qua Rev.dus Gonzalez accusabatur quarundam actionum versus d.nam Adam Fiesta patratarum, quae uti "sexual harassment" nuncupatae sunt, eum nempe in finem spectantium ut illa ad intimitates sexuales cum praefato sacerdote admittendas denique consentiret.

Novo ergo decreto die 11 septembris 2015 a Vicario episcopali pro clericis edito, secunda iam investigatio praevia iuxta can. 1717 aperitur, Rev.dus Gonzalez suspensione cautelari iterum plectitur, insuperque eidem denuo "an administrative leave" imponitur. [End Page 277]

Hacce secunda investigatione praevia die 23 februarii 2016 ad finem perducta atque conclusa, secus ac prima vice, die 9 martii 2017 Tribunal poenale ab Exc.mo Episcopo constitutum est.

3. – Libello accusatorio die 23 martii 2017 porrecto, advocato pro reo convento adsignato atque eodem reo in iudicium citato, dubium his sequentibus terminis est concordatum: "is the Reverend Roberto Gonzalez guilty and imputable of: persisting in the delict of a sin against the sixth commandament of the Decalogue after warning and attempts at reforming the Cleric; Canon 1395 § 1 CIC. This question will determine whether the just penalty of dismissal from the clerical state is to be imposed upon the respondent according to the norm of law applied with equity".

Ideoque, processu poenali ad normam iuris instructo et peracto, Promotore iustitiae et reo per suum advocatum fiduciae agentibus, eodem sacerdote quaedam allata contra se facta admittente, Tribunal primae curae sententia definitiva, die 21 septembris 2017 lata, edixit quod "the accused, Reverend Roberto Gonzalez, is guilty and imputable for the delict of: persistence in an offense against the Sixth Commandment of the Decalogue after [End Page 278] warning (Can. 1395 § 1); penalty of dismissal from the clerical state is imposed upon the accused".

4. – Adversus dictam sententiam publici iuris factam, Advocatus rei conventi, intra terminum lege statutum, appellationem ad Rotam Romanam directe interposuit.

Turnus ab Exc.mo Decano constitutus est die 13 decembris 2017 ut de causa videret. Perspecto dein quod advocatus fiduciae qui pro reo convento apud Rotam suam constitutionem praenuntiaverat de facto numquam mandatum originale rite confectum exhibuerat, infrascriptus Ponens die 9 iulii 2020 institit ut Exc.mus Decanus ad tuenda iura rei conventi Patronum ex officio designare vellet. Quo Patrono designato, publicatis...

pdf

Share