In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

  • 1. Supreme Tribunal of the Apostolic Signatura—Decree of the Congresso—May 30, 2014
Prot. n. 48568/13 CA Exsecutionis sententiae H.S.T. diei 21 maii 2011 (D.na N. et alii—Congregatio pro Clericis) Prot. n. 48568/13 CA Execution of the May 21, 2011 Sentence of this Supreme Tribunal (Ms. N. and Others—Congregation for the Clergy)
DECRETUM DECREE
1. Die 27 aprilis 2007 Exc.mus Episcopus dioecesanus statuit ecclesiam B in loco v.d. W clausum iri a die 1 iulii 2007. D.na N. et alii recursum hierarchicum interposuerunt apud Congregationem pro Clericis, quae die 5 augusti 2008 recursum reiecit. A decreto Dicasterii recurrentes provocaverunt ad H.S.T., quod, peractis peragendis, die 21 maii 2011 sententiam pro recurrentibus tulit, edicens “constare de violatione legis in decernendo relate ad decisionem Congregationis pro Clericis diei 5 augusti 2008 quoad reductionem ecclesiae B ad usum profanum ob defectum causae gravis”.
2. Variis instantiis pro sententiae exsecutione interpositis, tandem die 10 ianuarii 2012 Exc.mus Episcopus dioecesanus palam declaravit ecclesiam B, tamquam ecclesiam subsidiariam paroeciae A, locum sacrum manere et proinde interdum pro celebrationibus sacris adhibitum iri. Qua declaratione cum Congregatione pro Clericis communicata, idem Dicasterium recurrentibus die 3 februarii 2012 respondit sententiam H.S.T. in effectum deductam esse iuxta can. 1214 ideoque causam definitive conclusam esse.
Recurrentes dictam decisionem non impugnaverunt, sed interea primum coram Rev.do Parocho et dein coram Exc.mo Episcopo pro usu continuo ecclesiae flagitabant, reicientes etiam propositum Rev.di Parochi iuxta quod ecclesia B statutis diebus et horis fidelibus aperta esset pro oratione (“that the building be an Oratory for prayer which would be open on certain weekdays for certain hours”) et insuper presbyteri paroeciae A in ea interdum cultum SS.mae Eucharistiae extra Missam atque pias exercitationes celebrarent.
Tandem die 29 martii 2012 recurrentes rem detulerunt Congregationi pro Clericis, quae, ignara propositi Rev.di Parochi a recurrentibus iam reiecti, litteris diei 11 aprilis 2012 Exc.mo Episcopo proposuit ut querimonia recurrentium placare conaretur per liberalitatem in re, verbi gratia “occasionally opening the sacred edifice for Eucharistic adoration or visitation”.
3. Postea ecclesia aliquando fidelibus aperta est pro celebrationibus liturgicis vel piis exercitiis. Recurrentes, haud placati, die 17 decembris 2012 causam introducere conati sunt coram Romana Rota, cuius Exc.mus Decanus decreto diei 1 iulii 2013 libellum reiecit ob incompetentiam, attento can. 1400, § 2. Tandem, ulterioribus dissensionibus exortis, die 27 octobris 2013 d.na N. et alii coram H.S.T. petitionem pro exsecutione sententiae introduxerunt.
Auditis Congregatione pro Clericis et Exc.mo Episcopo dioecesano, Exc.mus H.S.T. Secretarius litteris diei 12 februarii 2014 opportunas explicationes et animadversiones recurrentibus transmisit, eos admonens de difficultatibus in casu habitis, salvo iure procedendi.
4. Instantia dein diei 14 martii 2014, recurrentes per Cl.mam Patronam A. Gullo et Cl.mum Advocatum C. Gullo petierunt ut Congressus H.S.T. statueret:
— Sententiam H.S.T. exsecutioni mandandam esse, ea mente ut “la chiesa sia riaperta al culto ordinario con la celebrazione assidua di Sacramenti e Sacramentali”;
— Rev.dum Parochum et Exc.mum Episcopum ecclesiam B cum eius pertinentiis et suppellectilibus recte conservandam curare teneri;
— Exc.mum Episcopum ad damna moralia, spiritualia et materialia per defectum exsecutionis fidel-ibus illata reparanda teneri; — Exc.mum Episcopum teneri etiam ad damna ipsi ecclesiae B illata vel adhuc inferenda reparanda.
Quibus praehabitis,
SUPREMUM SIGNATURAE APOSTOLICAE TRIBUNAL
5. Quoad usum ecclesiae in genere, praemisso quod:
— Ad normam can. 1214 ecclesia est “aedes sacra divino cultui destinata, ad quam fidelibus ius est adeundi ad divinum cultum praesertim publice exercendum”;
— Iuxta iurisprudentiam H.S.T. etiam ecclesia subsidiaria pro cultu divino reapse adhibenda est, servatis servandis, sed spectat ad auctoritatem competentem, in primis parochum, frequentiam et formam exercitii cultus divini in ea pro discretione moderari;
6. Circa conservationem ecclesiae in genere, considerato quod:
— Parochus vel rector providere debet non tantum ad munditiam et decorem ecclesiae (cf. cann. 1220, 562), sed etiam, tamquam administrator bonorum (cann. 532; 562; 1279, § 1) aedificium sacrum conservandum et tuendum aptis mediis curare (can. 1284, § 2, n. 1), sub vigilantia Episcopi dioecesani (can. 1276);
— Praedicta cura comprehendit non tantum ipsam eccle-siam eiusque supellectilem et adnexa, sed etiam alia ad usum sacrum ecclesiae necessaria; utcumque haud...

pdf

Share