In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

  • Jurisprudence of the Supreme Tribunal of the Apostolic Signatura*

1. Supreme Tribunal of the Apostolic Signatura, Decree of the Secretary, July 11, 2013, Prot. N. 47709/A/13 CA—Censure of suspension—Recourse to the Congregation for the Evangelization of Peoples—Computation of time for presenting recourse—Failure to make recourse against silence of Congregation within peremptory time limits—Rejection of recourse at the outset by the Secretary—Possibility of recourse to the Congresso

Prot. N. 47709/A/13 CA
Suspensionis
(Rev.dus N.—Congregatio pro Gentium Evangelizatione)
(Cf. Prot. N. 46061/11 VAR)

DECRETUM

In causa de qua supra, Exc.mus Episcopus X die 16 ianuarii 2012 censuram suspensionis irrogavit Rev.do N., eo quod invitationi diei 26 decembris 2011, die 11 ianuarii 2012 praecepto munitae, in Dioecesim X revertendi ex Archidioecesi Y, ubi studiorum causa degebat, intra diem 15 ianuarii 2012 non paruit.

Remonstratione die 22 februarii 2012 frustra proposita, Rev.dus N. die 29 martii 2012 recursum hierarchicum coram Congregatione pro Gentium Evangelizatione instituit, quae solummodo litteris diei 2 ianuarii 2013 respondit mera exhortatione ad regressum in Dioecesim incardinationis ob gravem penuriam cleri.

Qua responsione recepta, Rev.dus N. die 28 februarii 2013 ad H.S.T. provocavit, eodem die nova causae propositione apud Congregationem pro Gentium Evangelizatione expostulata.

Expetitis et obtentis actis a Congregatione pro Gentium Evangelizatione,

SUPREMUM SIGNATURAE APOSTOLICAE TRIBUNAL

Re sedulo examini subiecta;

Praemisso quod iuxta artt. 34 §1 et 74, §1 Legis propriae H.S.T. coram hac Signatura Apostolica recursus exhibendus est intra terminum peremptorium sexaginta dierum utilium;

Attente perpenso quod:

—Recursus hierarchicus die 15 maii 2012 ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione pervenit;

—Terminus sexaginta dierum ad recursum adversus silentium per tres menses protractum (cf. can. 57) interponendum die 16 augusti 2012 decurrere incepit;

—Rev.dus N. recursum ergo die 28 februarii 2013 apud H.S.T. extra terminum peremptorium absque dubio exhibuit;

Perspecto quod litterae Congregationis pro Gentium Evangelizatione diei 2 ianuarii 2013 de suspensione prorsus silent atque, proinde, recursum die 28 februarii 2013 ad H.S.T. propositum haud remittunt in terminos; [End Page 268]

Cum proinde in casu recursus extra terminum peremptorium utilem propositus appareat;

Praetermissis ceteris forte animadvertendis;

Auditis Rev.mo Promotore Iustitiae et Rev.do Promotore Iustitiae Substituto;

Vi art. 76, §1, n. 4 Legis propriae H.S.T.,

decrevit:
Recursum in limine reiciendum esse et facto reici, utpote indubie ac evidenter extra terminum peremptorium propositum

Adversus hoc decretum datur recursus ad Congressum intra peremptorium decem dierum terminum ab eodem recepto.1

Et notificetur omnibus, quorum interest, ad omnes iuris effectus.

Datum Romae e Sede huius Supremi Signaturae Apostolicae Tribunalis die 11 iulii 2013

Franciscus Daneels, o.praem.
Archiepiscopus tit. Bitensis
Secretarius

Iosephus Ferdinandus Mejía Yáñez, M.G.
Moderator Cancellariae [End Page 270]

2. Supreme Tribunal of the Apostolic Signatura, Decree of the Secretary, July 11, 2013, Prot. N. 47709/B/13 CA—Incardination—Refusal of request for excardination—Recourse to the Congregation for the Evangelization of Peoples—Computation of time for presenting recourse—Failure to make recourse against silence of Congregation within peremptory time limits—Rejection of recourse at the outset by the Secretary—Possibility of recourse to the Congresso

Prot. N. 47709/B/13 CA
Incardinationis
(Rev.dus N.—Congregatio pro Gentium Evangelizatione)
(Cf. Prot. N. 46061/11 VAR)

DECRETUM

Exc.mus Episcopus X Rev.dum N., sacerdotem Dioecesi X incardinatum, ab anno 2004 legitime in Archidioecesi Y ad studia iuris canonici peragenda degentem, inde a die 6 septembris 2011 pluries frustra ad revertendum invitavit. Die vero 2 ianuarii 2012 Rev.dus N. ab Exc.mo Episcopo X expostulavit excardinationem, ita ut Archidioecesi Y incardinari posset.

Rev.dus N., asserens se responsionem negativam proprii Ordinarii solummodo post regressum in civitatem Y die 15 februarii 2012 recepisse, die 22 februarii 2012 ab Exc.mo suo Ordinario revocationem praefatae decisionis expetiit. Qua die 9 martii 2012 reiecta, ipse die 29 martii 2012 ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione recurrit.

Invitatus dein a Congregatione die 2 ianuarii 2013 ad revertendum in Dioecesim incardinationis, Rev.dus N. die 28 februarii 2013 novam audientiam expetiit et eodem die recursum ad H.S.T. exhibuit.

Expetitis et obtentis actis a Congregatione pro Gentium Evangelizatione,

SUPREMUM SIGNATURAE APOSTOLICAE TRIBUNAL...

pdf

Additional Information

ISSN
2326-6236
Print ISSN
0022-6858
Pages
pp. 267-285
Launched on MUSE
2016-11-24
Open Access
No
Back To Top

This website uses cookies to ensure you get the best experience on our website. Without cookies your experience may not be seamless.