In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

  • David Sider
  • Judith P. Hallett

Hodie celebramus eruditissimum et facetissimum indigenam huius oppidi mirabilis, loci singularis sic suavis ut bis nominetur. Eum salutamus non solum ut virum sapientissimum qui illuminavit scripta sapientium antiquorum sed etiam ut studiosum civem nostrae communitatis classicae, ingentis orbis complectentis amatores amatricesque Graecorum Romanorumque ab sodalicio huius parvae insulae ipsius usque ad societatem philologicam coniungentem terram liberorum domumque fortium cum terra folii acerni. Alumnus et universitatis ubi omnes discunt ut serviant et universitatis in cuius lumine omnes videbunt lumen, 1 docuit apud universitatem profitentem sapientiam et doctrinam, in municipio praeclaro propter clamores ubi diutissime habitavit, et nunc apud universitatem perstantem et praestantem, in municipio illustri propter potionem potentem, ubi vehicula diutius agebat. 2 Huic Societati serviit magna cum diligentia, olim ut praeses, nunc ut administrator aestimandorum librorum in Mundo Classico, nostris actis quater quoque anno editis. Plaudamus igitur David Sider.

Judith P. Hallett
University of Maryland, College Park

Footnotes

1. Discimus ut Serviamus, Latin motto of City College of New York; in lumine tuo videbimus lumen, Latin motto of Columbia University.

2. Sapientia et Doctrina, Latin motto of Fordham University; Perstare et Praestare, Latin motto of New York University. [End Page 690]

...

pdf

Share