In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

  • Barbara Pavlock
  • Judith P. Hallett

Ovidius noster, laudans coniugem suam carissimam, scripsit illam suos casus levare, quod praestaret amorem impositumque firmam tueri onus. 1 Honoramus feminam quoque firmissimam atque carissimam, quae non solum scripsit opera docta laudataque de carminibus Ovidii nostri sed etiam diu levavit onera Societatis Nostrae optime scribendo. Vera filia huius excelsioris civitatis, adepta gradum Baccalaureae Artium apud universitatem sequentem rationis viam (post adepta gradum Magistrae Artium apud universitatem studiosam lucis veritatisque) Doctor Philosophiae fiebat apud universitatem conantem docere omnes homines omnes res. 2 Multos annos ornavit universitatem in alia civitate, illustri propter amorem virtutis libertatisque, quae homines ministros et interpretes [End Page 689] naturae colit, praecipienda amore litterarum Latinarum Graecarumque Britannicarumque. 3 Causa artium aluit scientiam, memorans res gestas Societatis Nostrae verbis dignissimis carmine rrore. 4 Plaudamus igitur Barbara Pavlock.

Judith P. Hallett
University of Maryland, College Park

Footnotes

1. Ovid, Tristia 3.4.60–62 illa meos casuslevat / … levat hoc: quod praestat amorem/impositumque sibi firma tuetur onus.

2. Excelsior, state motto of New York; Hepomene toi logismoi, “following the way of Reason”, Greek motto of Barnard College; Lux et Veritas, Latin motto of Yale University; “I would found an institution where any person can find instruction in any study,” English motto of Cornell University.

3. “Virtue, Liberty and Independence,” state motto of Pennsylvania; Homo minister et interpres naturae, Latin motto of Lehigh University; Ovid refers to himself as praeceptor amoris at Ars Amatoria 1.17.

4. Causa Artium Alit Scientiam, motto of CAAS; Ovid, Tristia 2.207 perdiderint cum me duo crimina, carmen et error.

...

pdf

Share