In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

  • William J. Mayer
  • Judith P. Hallett

Hodie honoramus magistrorum magistrarumque magistrum, olim praesidem diligentem Societatis nostrae, nunc et in perpetuum praeceptorem diligendum, non solum linguae Latinae ipsius sed etiam docendae huius, maxime dilectae, linguae. Fautor et columen studiorum antiquorum et in hac urbe numquam dormienti et in hac regione semper imperanti, 1 liberalissime nobilissimeque dedit suos labores Societati Classicae huius civitatis, ut praeses scribaque, et huius civitatis concilio de linguis docendis, ut princeps. Confirmavit quoque studia Graeca Romanaque per fines patriae nostrae praeclarissime merentissimeque serviens Societati Classicae quae nostram causam totam suam causam fecit, 2 et Societati Nationis Nostrae Suadenti pro linguis Latina Graecaque. Apud suam universitatem, cui Cura Futuri est magni momenti, 3 fecit discipulas discipulosque causam totam suam, ut cor et anima praeparandorum erudiendorumque docentium docturorumque. Plaudamus igitur William J Mayer

Judith P. Hallett
University of Maryland, College Park

Footnotes

1. New York’s official Latin motto has always been “Excelsior”; but it allegedly received its longstanding nickname—the “Empire State”—from our pater patriae himself, George Washington.

2. The motto of the American Classical League, which recognized William J. Mayer with its Meritus/Merita Award in 2003, is Vestra Causa Tota Nostra Est.

3. Mihi Cura Futuri, motto of Hunter College.

...

pdf

Share