In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

  • Speculum animae1Erfurt, UB, Dep. Erf., CA Quarto 312, fol. 107va-110rb (Q312) Assisi, Bibl. del Sacro Convento, cod. 138, fol. 281va-284rb
  • Richard Rufus

[Quaestio prima: quomodo est anima omnia]

“Anima quodammodo est omnia.”2

Verbum Philosophi est et abbreviatum; non autem omnibus satis manifestum. Quid me, Vir Dei,3 iam sollicitas in isto? Scis enim quod imperitus sum scientia, et iste sermo profunda forte indiget exquisitione. Quaeris ergo specificari tibi illud quod dico ‘quodammodo’; quomodo enim erit anima omnia? Istum modum velles tibi specificari: autin summa dictione una, aut secundum singula entia singulos modos explicare.

Videtur ergo ipse Philosophus declarare istam propositionem inductive sic: ‘sensus est quodammodo sensibilia, intellectus est quodammodo intelligibilia’,4igitur etc.

[Obiectiones]

Hic statim duo obicis:

Primum quod cum anima tres partes habeat – vegetativam, sensitivam,intellectivam – in hac ostensione Philosophi ipsum vegetativum nulli entium attribuitur per quodammodo essendi idem, ergo videtur quod non debeatdicere: anima simpliciter quodammodo est omnia, sed secundum aliquas parteseius solum.

Item, videtur quod debeat dici quod solum intellectivum sit quodammmodo omnia; nam omnia omnino sunt intelligibilia: universalia, singularia. Omnes naturae vere et simpliciter intelligibiles sunt quantum in ipsis est, licet prima et remotissima principia a nobis non intelligantur. Defectus enim in nobis est sicut in oculis vespertilionis, quibus non videt solem. [End Page 117]

[2] Item, quomodo est sensus ipsa sensibilia et intellectus ipsa intelligibilia?Aeque enim ignotae sunt hae assumptiones sicut et conclusio. Nam sensitivum res vivens est et substantia; sensibilia, res non-viventes (mortuae) et accidentia, qualitates de tertia specie qualitatis.5 Quomodo ergo est haec illa? Iam enim patet quod non conveniunt nisi in esse et ente tantum; in nullo enim genere omnino. Igitur videtur quod nihil sit dictu ‘sensus est quodammodo sensibilia’. Nam multo magis proprie et vere dictum videretur si diceret quis ‘homo quodammodo est asinus’, nam haec conveniunt in genere et generibus.

Similiter, quaeris ex parte intellectus et intelligibilium. Intelligibilia enim sunt et substantiae et accidentia, et res viventes et non-viventes; ipsum autem intellectivum, solum substantia et res vivens.

[Prima responsio Philosophi ad obiectionem secundam: Sensus est in potentia tale quale sensibile in actu]6

Vir Dei, dices mihi, colligendo ex ipso eodem auctore, et respondebis |A 281vb| mihi cum quaero: sensus quomodo est ipsum sensibile? Respondebis cum Philosopho, quia hoc modo, scilicet quod ‘sensus est in potentia tale quale est ipsum sensibile in actu’,7 et illud pertractabis ad singulos sensus et sensibilia. Sic visus est in potentia tale quale est ipsum visibile in actu, et ita de aliis.

Sed ego contra: Vir Dei, si ‘sensus est in potentia tale etc.’, ergo aliquando erit in actu tale, etc.

Ad idem: sentire quoddam pati est et quaedam alteratio. Est enim sensus de genere virtutum passivarum secundum eundem Philosophum.8 Agens autem et patiens in principio sunt dissimilia; in fine vero, cum passum est, sunt similia. Igitur sensitivum ex quo sentiendo quodammodo patitur et passivum est. Infine cum passum est, simile erit ipsi activo, scilicet sensibili. Tunc igitur erit ‘sensus tale in actu quale est etiam ipsum sensibile in actu’. [End Page 118]

Sed nunc quaero quid hoc sit dictu, scilicet quod aliquando ipsum sensitivum in actu sit tale quale ipsum sensibile. Quid dicis ‘tale quale’? Numquid si actu video colorem, est virtus visiva oculi mei actu color? Aut non dicis talis est color? Quaero, si in qualitate assimilabitur illa virtus visiva actu colori, nihil videtur huiusmodi expositio. |E 107vb| Sicut enim superius dictum est, non videntur convenire nisi in solo ente et esse.9

Confiteor, Vir Dei, quia haec ultimo obiecta tentativa sunt, sed necessaria tamen ad propositum si recte dissolvantur, per gratiam ergo Dei et per orationes tuas, Vir Dei, spero ad haec quandoque redire.

[Secunda responsio Philosophi ad obiectionem secundam: homo ut mundus minor]

Sed nec illud quod legimus videtur sufficere ad propositum problema, Vir Dei: ‘homo est quodammodo omnis creatura et mundus’, minor scilicet,10 et communicans cum omnibus creaturis, hoc modo: “esse cum lapidibus, vivere cum plantis, sentire cum brutis, intelligere cum angelis,” et tandem cum Deo.11

Si secundum hunc modum velim praedictum sermonem exponere, non erit homo solum mundus et quodammodo omnes creaturae, sed una pars hominis tantum, scilicet anima. Et erit anima minor mundus. Et...

pdf

Share