In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

DE ELEMENTIS TRADITIONALIBUS JUSTITIAE IN PRIMAEVA SCHOLA FRANCISCANA (Continuatio) III. QUID SENSERINT ALII SCHOLASTICI 1. Philippus Cancellarius: - Praeter ilia quae de ipso obiter jam diximus, x haec circa eius doctrinam de justitia remanent consideranda : a) Philippus admittit procul dubio diversos modos accipiendi justitiam, licet non similiter ac nostri Auetores illos ordinet; 2 b) praeter justitiam generalem admittit etiam illam specialem, quae est rectitudo voluntatis etoperisad proximum tantum; 3 c) differentia inter generalem et specialem ponitur in hoc quod ilia reddit omne quodeumque debitum, sive sit actus sive res,-ista vero reddit tantum aliquam rem proximo débitant;4 d) ergo secundum Philippum ad justitiam specialem haec requiruntur: 1) ut reddatur debitum sub ratione debiti, 2) ut reddatur tantum proximo, 3) ut reddatur aliqua res debita; e) cum tarnen possit evenire ut proximo reddatur aliqua res debitaet tarnen nonsit justitiae, sed misericordiae, sicutquando subvenitur miseris per eleemosynam, formaliter consideratam, ideo Philippus admittit quod in isto casu si reddatur aliqua res proximo, sub aspeetu formal i quia debita, tunc illa subventio ad justitiam pertinet, si vero datur propter compassionem, tune ad istam virtutem spectat. 5 Quae solutio concordat cum illa a Stefano Langton jam data, 6 potius quam cum illa nostrorum Auctorum, qui distinguunt in 1.Cfr. supra, ubi de originalitate Alex. Hal. locuti sumus. 2.Cfr. textura ap. Lottin, Psychologie et Morale, III, 2, p. 290-291. 3.Ibid.. Un. 37-39. 4.Ibid., lin. 15-21: "...Reddere quod suum est est actus proprius iustitie specialis, et est tamen ibi communitas quantum ad hoc quod dicitur suum. Suum autem potest nominare rem quameumque debitam vel quemeumque actum, et sic pertinet ad iustitiam generalem que extendit se ad actus aliarum virtutum...; iustitia autem specialis ad rem que sua est proximi, sicut reddere penam proximo çui debetur vel premium, set non extendit se ad actus." 5.Ibid., lin. 22-25. 6.Cfr. Lottin, Ibid., p. 301-302. 441 442DE ELEMENTIS TRADITIONALIBUS JUSTITIAE dante de superfluovel de necessario, ut determinetur actus justitiae vel misericordiae. 7 Denique differentia inter Philippum et nostros AA. nobis videtur poni etiam in hoc quod ille et non isti loquatur de aliqua re debita potius quam de actu debito in determinando justitiam specialem.8 2.Pseudo-Guerricus: - Occasionaliter, seil, ad explicandum illud Lombardi "justitiam fidei," dependens ab Alexandro Halensi sic breviter déterminât justitiam: Nota: iustitia uno modo dicitur virtus qua redditur unicuique quod suum est, pari, superiori, inferiori, sic est generalis ad omnes ... Aliter dicitur virtus qua redditur proximo, et sic est una cardinalis. 9 Concordat, ut patet, cum doctrina nostrorum AA. 10 3.Anonymus Tudertinus: - Similiter occasionaliter et dependens pariter ab Alexandro in suis Glossis ad Sententias Lombardi iste auctor refert: Item obicitur de hoc quod dicit per iustitiam fidei: nonne iustitia et fides sunt due diverse virtutes, et videtur innuere iustitiam esse partem fidei, vel fidem partem iustitie. Solutio: iusitita est duplex, seil, generalis et specialis; generalis est secundum quod dicitur iustitia est ordo rectus ad Deum et proximum; specialis est tribuere unicuique sua vel quod suum est. u Nobis tarnen videtur hic textus incomplete et ideo imperfecte transcribí ab illo Alexandri: 12 nam ubi définit justitiam specialem anonymus Tud. refert ex Alexandro tantum "unicuique" et relinquit verba alexandrina "extra se. ..et intelligitur de proximo," quae verba sunt quidem necessario ponenda ne confundatur justitia specialis, 7.Cfr. supra, sed speciatim textum Alexandri in suo Commentario et etiam, e.g., Rigaldus, in III Sent., d. 33 (Ms. Brugen. 228, f. 460 b) qui scribit: "...Subveniri miseris potest esse duplici de causa: vel ex compassione dando non solum quod superfluum est tibi, sed etiam de eo quod necessarium est tibi, et sic est opus misericordie. Vel ex ratione debiti dando scilicet de eo quod superfluum est, ad quod tu teneris..." 8.Cfr. textum in Lottin, loc. cit., p. 290, lin. 20-21. 9.In / Sent., d. 2 (Ms. Vat. lat. 691, Í. 4 c). 10.Illa tarnen divisio in debitum ad supetiorem, parem et inferiorem in mentem revocat quod habetur in alio loco Commentarii Alex., secundum cod. Londinensem tantum, ut supra, diximus. 11. In / Sent., d. 2 (Ms. Tudertinus, Bibl. Commun. 121. f. 78 b-c). 12. Cfr. supra, in secunda huius investigationis parte, ubi textus ex / Sent...

pdf

Additional Information

ISSN
1945-9718
Print ISSN
0080-5459
Pages
pp. 441-458
Launched on MUSE
2015-07-01
Open Access
No
Back To Top

This website uses cookies to ensure you get the best experience on our website. Without cookies your experience may not be seamless.