In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

DE ELEMENTIS TRADITIONALIBUS JUSTITIAE IN PRIMAEVA SCHOLA FRANCISCANA \ II. Quid Senserint Auetores Nostri Ja m vidimus quid praedecessores nostrorum Auctorum senserint de justitia: quomodo sive philosophi, sive SS. Patres, sive theologi praescholastici cogniti fuerint vel cognoscibiles abipsis. * Unde logice sequitur ut inquiramus quid proprie circa justitiam primaevi Magistri Franciscani dixerint,, seu quomodo traditionem doctrinalem de justitia in se reeeperint, ut revera constet num omnia elementa quae apud praedictos auetores invenimus, apud illos reperiantur, praesertim num adsint elementa justitiae sive pro bono communi, sive pro bono particulari. Inquisitionen! ineipimus ab Alexandro, qui jam ante ipsam Summam, alia indubie authentica opera conscripsit, ex quibus alii posteriores hauserunt, ita ut revera primus Scholae Franciscanae Magister considerari debeat. 1. — Alexander. — Moderno tempore omnibus rerum mediaevalium eultoribus jam satis notum est, occasione investigandi in authenticitatem Summae Halesianae, multas quaestiones detectas fuisse, quae indubie ab ipso Alexandro disputatae fuerunt sive antequam, sive postquam fuit frater. 1 Immo, a Victorino Doucet 2 et Francisco Henquinet 3 eiusdem Doctoris Irrefragabilis Commentarius super Sententias féliciter inventus est, qui una cum dictis quaestionibus, certum fontem ipsius Summae constituunt ut nuperrime P. Doucet comprobavit.4 * See Franciscan Studies, c. X (1950) p. 164. 1.Cfr. DOUCET, Prol., pp. CLIII a - CXCVH a. 2.A new Source of the "Summa fratris Alexandri". The Commentary on the Sentences ofAlexander Hales, in Franciscan Studies, 6 (1946) 403-417; ID., in Prol. pp. CCVI a - CCXI a. 3.Le Commentaire d'Alexandre de Halès sur les Sentences enfin retrouvé, in Miscellanea Giov. Mercati (Studi e Testi, 122), Città del Vaticano 1946, t. II, pp. 359-382.De eius authenticitate non dubitatur, cfr. enim etiam Lottin, Le Commentaire d'Alexandre de Halès sur les Sentences , in Rech. Théol. Ane. Mid., 15 (1947) 93-96. 4.Prol., pp. CCLVII-CCCV. 286 HERMENEGILDOS LIO, O.F.M.287 Tarnen inter inéditas quaestiones alexandrinas non adest aliqua de justitia ex proposito disputata, quamvis hie et illic aliqua elementa inveniantur, ut ex sequentibus constabit. In Commentario econtrá, in tractatione de virtutibus cardinalibus ad explicandam Augustini assertionem, ab ipso Magistro Sententiarum relatam, justitiam esse in subveniendo miseris, de ipsa virtute varias acceptiones et modos enumerat. Ex hoc authentico ineditoque fonte praecipue hausimus alexandrinam doctrinam de justitia. Cum autem praesertim in libro tertio dictus Commentarius in duabus satis inter se differentibus redactionibus existât, ideo operis pretium putavimus textus secundum utramque redactionem referre et conferre, ubicumqúe necesse fuerit. Operis pretium quoque est prius referre textus Commentarii , ubi Alexander occasionaliter et bréviter détermin ât justitiam, jam antequam de ipsa pertractet ex professo in distinctione trigésima tertia libri tertii eiusdem Commentarii. Sic jam in libro primo occasionaliter scripserat: "Iustitia . . . est respectu tribuendi nroximo quod suum est". 5 Hie loquitur de justitia ut virtute speciali, ut desumitur etiam ex sequenti textu eiusdem libri primi, ubi occasione explicandi expressionem augustinianam, relatam a Lombardo, "iustitiam fidei",6 sic scribit: Iustitia et fides diverse sunt virtutes; ergo male (Lombardus) coniungit in unum. Respondeo: iustitia uno modo sumitut generaliter, in quantum dicit ordinem rectum ad Deum et proximum; et sic comprehendit fidem. Aliter ut tribuit unicuique extra se quod suum est, et intelligitur de proximo; et sic est virtus specialis. 7 Exhoc textu jam apparet differentia inter justitiam generalem , quae non distinguitur ab aliis virtutibus, et specialem , quae est ad proximum tantum et ab aliis virtutibus distinctam. 5.ALEX. HAL., in I Sent., d.l (Assis. BibL Commun. 189, f. 3b; Erfurt, Ampi. 0. 68, f.4r; Lond. Palatli Lambeth 347, f. 156c). 6.Cfr. AUGUST., De Trinitate, cap. 2, n. 4 (PL 42, 822); et LOMB., Libri IV Sententiarum, lib. I, d. 2. cap. 1 (ed. Quaracchi 121, 5). 7.ALEX. HAL., in I Sent., d. 2 (Assis. 189, f. 3d; alii duo mss. non habent differentías substantiales; in ms. Lond. 347, f. 157a, in fine textus citati, ob evidentem errorem, scribitur: "virtus spiritualis" loco "specialis"). 288DE ELEMENTS TRADITIONALIBUS JVSTlTlAE Textus alexandrini influxu, etiam alii plures Commentatores , uti videbimus, occasionaliter et breviter determinant justitiam eodem loco et quasi eodem modo quo Alexander . Similiter Alexander occasione loquendi de dulia détermin ât etiam breviter justitiam: Ms. Assis.Ms. Lond. Actus iustitie est attribuere etc. et... Iustitia tribuit urucuique quod...

pdf

Additional Information

ISSN
1945-9718
Print ISSN
0080-5459
Pages
pp. 286-312
Launched on MUSE
2015-07-01
Open Access
No
Back To Top

This website uses cookies to ensure you get the best experience on our website. Without cookies your experience may not be seamless.