In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

QUAESTIO IOANNIS DE READING DE NECESSITATE SPECIERUM INTELLIGIBILIUM DEFENSIO DOCTRINAE SCOTI Cum bonae memoriae Ephrem Longpré Ioannem de Reading eiusque commentarium studiosis rerum mediaevaUum primo notos fecit, promisit se in proximo articulo tractaturum — inter aUa problemata — etiam de critica scotistica nominabsmi, sub titulo "Occam et Reading: lacritique scotiste du mouvement nominaUste".1 Praeclarus auctor, quantum sciamus, hoc propositum nunquam ad effectum perduxit ; ratio cur hoc non fecerit, nos latet. Et tamen hoc problema satis notabUe est et consideratione sane dignum , eo vel magis quia decennium Ulud, in quo Reading et Ockham signa inter se contulerunt, contentionibus scholasticis hucusque parum exploratis ardebat. Etenim tune, praeter dissensiones inter doctores variorum ordinum reUgiosorum, in ipsa etiam schola franciscana non parvum dissidium imminebat. Causa discordiarum erat doctrina Ioannis Duns Scoti, qui in campo tam phüosophico quam theologico velut gigas emersit, et cuius auctoritas ignorari non ampbus potuit, sed aut acceptanda erat aut repudienda. Initio quidem plures doctores franciscani, ut ex. gr. Robertus Cowton, GuiUelmus de Nottingham et GuiUelmus de Alnwick, positiones Doctoris SubtUis aequo animo dùudicabant, quasdam quidem accipiendo abas vero refeUendo; sed non deerant abi, qui eum iam 'Doctorem' per exceUentiam venerari incipiebant, cuius auctoritati contradicere nonnisi timide et quasi reluctanter audebant: bis pertinebant e schola Oxoniensi Ioannes de Reading et Gualterus de Chatton.2 Certo sciri non potest num isti auctores sobs rationibus doctrinahbus ducti sint an etiam pobticis, eo nempe desiderio ut et schola franciscana ducem non contro1 Ephrem Longpré, "Jean de Reading et le B. Jean Duns Scot", La France Franciscaine, ? (1924), 99—log; ulteriores notitiae bibliographicae inveniri possunt apud A. B. Emden, A Biographical Register of the University of Oxford to A.D. 1500, III, Oxford 1957, !5542 Cf. G. Gal, "Gualteri de Chatton et Guillelmi de Ockham controversia de natura conceptus universalis", Franciscan Studies, 27 (1967), 191—212. De Speciebus Intelligibilibus Secundum Ioannem de Reading67 versum in Scoto haberet, sub cuius vexiUo fratres in campo scholastico efficacius miUtare valerent. Schola enim augustiniana in Aegidio Romano , dominicana vero in Thoma Aquinate iam eiusmodi duces habebat. Quomodocunque sit, vabdissimum obstaculum quin Duns Scotus dux totius scholae franciscanae evaderet, Venerabibs Inceptor constituit, qui beet Scotum de rebus logicis 'magnam notitiam' habuisse aperte profiteretur , nihilominus eius positiones et modum arguendi impugnare non cessabat, et etiam ubi conclusiones Doctoris Subtibs negare non poterat, omnes astutias artis dialecticae adhibebat, ut ostenderet Scoti argumenta sophistica esse vel ad eas conclusiones probandas non sufficere. Nil mirum igitur si tam Reading quam Chatton eadem severitate confratrem recalcitrantem impugnabant. Suspicio nostra forsitan non omni fundamento caret, Ioannem de Lutterel non 'motu proprio' negotium sibi assumpsisse scripta GuiUelmi de Ockham examinandi atque de eis, velut pro fide periculosis, in Curia Romana (Avenionensi) bbeUum dandi.3 Relatio inter Ockham et Reading novo sub aspectu apparet postquam compertum est scriptum Ioannis de Reading Venerabüi Inceptori prius notum fuisse quam vice versa.4 Reading igitur, sive Oxomisive aUbi, prius terminavit primam lecturam Sententiarum quam Ockham eam inciperet. Ex hoc enim quod, iuxta Thomam Eccleston,5 Ioannes de Reading quadragesimus quintus 'lector' fuit scholae Oxoniensis, non potest concludi , ut iam laudatus Ephrem Longpré fecit,6 eum non potuisse legere super Sententias ante annum 1319, immo contrarium sequitur. Series enim 'lectorum', apud Thomam Eccleston data, non est series baccalariorum Sententiarum sed potius magistrorum regentium, qui Sententias Petri Lombardi iam dudum exposuerunt. 1. Auctores pro et contra species intelligibiles impressas Doctrinam de speciebus, tam sensibiUbus quam intelUgibihbus, Thomas Aquinas, vestigia Aristotehs premens, plane atque accurate elaboravit:7 3 Cf. F. Hoffmann, Die Schriften des Oxforder Kanzlers Iohannes Lutterel, Leipzig 1959. 4 Cf. Guillelmi de Ockham, Scriptum in I Sent. (Opera theol. I, St. Bonaventure , N. Y. 1967), 37*s., 130s.; S. Brown, "Sources for Ockham's Prologue to the Sentences", Franciscan Studies, 26 (1966), 36—51. 5 Seu iuxta continuatorem chronicae Thomae Eccleston, De adventu fratrum minorum in Angliam, Analecta Franciscana, I, Quaracchi 1885, 271; ed. etiam A. G. Little, Manchester 1951, 56. 6 Ephrem Longpré, "Jean de Reading" cit., 103. 7 Thomas Aquinas, Summa theol., I, q. 85, aa. 1—2; Contra Gentiles, I, ce. 51—53· 68GEDEON GAL, O. F. M. a)Cum obiecta exteriora, ut in rerum natura exsistunt, neque sensus neque inteUectum nostrum intrare possint, necesse est ut...

pdf

Additional Information

ISSN
1945-9718
Print ISSN
0080-5459
Pages
pp. 66-156
Launched on MUSE
2015-07-01
Open Access
No
Back To Top

This website uses cookies to ensure you get the best experience on our website. Without cookies your experience may not be seamless.