In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

GULIELMI DE WARE, O. F. M. DOCTRINA PHILOSOPHICA PER SUMMA CAPITA PROPOSITA Series doctorum insignium qui scholam franciscanam in aetate eius áurea, inter S. Bonaventuram scilicet et Duns Scotum, operibus magni momenti iUustraverunt, continua est, per consequens etiam evolutio doctrinalis eiusdem scholae per gradus procedit. Saltus tamen, et non parvi, adsunt in nostra cognitione quam de hoc progressu habemus ; nam etiamsi auctores simulac eorum opera iam dudum innotuerunt, doctrina in iis tradita nondum est sufficienter explorata. Quod quidem mirum non est si prae oculis habetur, quantum sit laboriosum aut editiones criticas postulatis hodiernis aptatas parare aut opera adhuc inédita sub aspectu doctrinali explanare. Inter auctores franciscales huius aetatis, quorum doctrina philosophico —theologica ignota vel fragmentarle tantum nota est, sine dubio eminet GuUelmus de Ware, dictus etiam Doctor Fundatus, quem constans traditio tamquam magistrum Doctoris Subtilis indicat. — In praesenti articulo eius mentem intendimus de principalibus problematibus philosophicis ex opere suo adhuc inédito summatim coUigere paucisque exponere . Notula de vita et opere. a) De vita Gulielmi de Ware (Warre, Guarro, Varro etc.) perpauca nobis transmissa sunt: natus est loco Ware (Hertfordshire) prope Londinum in AngUa; Ordinem Minoriticum iuvenili aetate ingressus, Provinciae Londinensis alumnus fuit. Studiis — haec iam in coniectura sunt posita — Oxonii absolutis, ibidem tamquam baccalaureus Sententiae legit, postea vero Parisiis, paulo ante Duns Scotum, docuit. In documentis iam inde a saeculo XIV ut magister Scoti laudatur, saeculo vero subsequenti huiusmodi traditio communis evasit simul cum titulis honorificis, utpote: „doctor praeclarus", „doctor profundus", praesertim autem „doctor fundatus" eidem passim attributis.1 1 De vita et opere Gulielmi de Ware optimae disserit E. Longpré, Maîtres Franciscains de Paris: Guillaume de Ware, in La France Franciscaine, V 1922, pp. 71—82, ubi tam documenta antiqua quam studia modemiorarecensentur. 3·155 156GEDEON GAL b) Unicum opus Gulielmi de Ware, quod hucusque innotuit, est scriptum super quatuor libros Sententiarum Petri Lombardi,2 quod quidem non continet commentarium verum et proprium, sed potius quaestiones super problemata maioris ponderis quae occasione textus Magistri tractari soient. Qua de causa non omnes distinctiones exponuntur neque quaestiones super quatuor libros aequa ratione distributae sunt; habentur enim super primum librum 101, super secundum 53, super tertium 37, super quartum vero 39 quaestiones, quarum títulos A. Daniels evulgavit3. Tempus compositionis huius operis, si considerantur auctores ibidem saepe citati, ut Henricus Gandavensis, Godefridus de Fontibus, Aegidius Romanus, Richardus de MediaviUa, vel alii nunc in textu nunc vero in margine passim nominati, ut Philippus de Bridlington , Ioannes de Berewick, Petrus de Baldeswelle et Thomas Rundel ,4 magna cum probabiUtate inter annos 1290—1305 circumscribi potest.5 — Quaestiones Doctoris Fundati, immerito sane, usque hodie ineditae remanserunt, exceptis 23 quaestionibus, maxima ex parte ad thologiam spectantibus, sparsim editis.6 Certe.qui hoc scriptum critica ratione edendum suscipiet, haud communes difficultates superare debebit , tum quia in permultis codicibus asservatur,7 tum quia, iudicio BibUographiam usque ad an. 1938 exhibet J. Lechner, Wilhelm von Ware, in Lexikon für Theologie und Kirche, X 1938, p. 910s, cui adde: J. M. Bissen, Question inédite du Guillaume de Ware, O. F. M. sur le motif de l'incarnation, in Études Franciscaines, XLVI 1934, PP- 2I^—22'· E. Magrini, La produzione letteraria di Guglielmo di Ware, in Miscellanea Francescana, XXXVI 1936, pp. 12—32, XXXVIII 1938, pp. 411—29; A. Emmen, Mariologische ideeën bij Willem van Ware, in Studia Catholica, XXI 1946, pp. 134—73; J. Lechner, Die mehrfachen Fassungen des Sentenzenkommentars des Wilhelm von Ware O. F. M., in Franziskanische Studien, XXXI 1949, pp. 14—31. 2 Utrum Noster alia quoque opera scripserit necne, nescimus. Argumenta quibus E. Magrini, art. cit., nititur probare Gulielmum praeter Quaestiones in Sententias alia quinqué opera scripsisse ad minus, neminem persuadent. 3 Zu den Beziehungen zwischen Wilhelm von Ware und Johannes Duns Skotus, in Franziskanische Studien, IV 1917, pp. 221—38. In paginis sequentibus Quaestiones Gulielmi brevitatis causa iuxta numerationem A. Daniels allegabimus, adiecto folio codicis Laurent., Plut. 33 dext. 1. Quaestiones per singulos libros sic dividuntur: I, qq. 1—101; II, qq. 102—154; III, qq. 155— 191 ; IV, qq. 192—230. 4 De his quatuor ultimis auctoribus cf. A. G. Little — F. Pelster, Oxford Theology and Theologians, Oxford 1934, ??· 24^, 278; J. Lechner, Beiträge zum mittelalterl. Franziskanerschrifttum...

pdf

Additional Information

ISSN
1945-9718
Print ISSN
0080-5459
Pages
pp. 155-180
Launched on MUSE
2015-07-01
Open Access
No
Back To Top

This website uses cookies to ensure you get the best experience on our website. Without cookies your experience may not be seamless.