In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

TEXTS FROM THE QUAESTIONES ANTEQUAM ESSET FRATER ATTRIBUTED TO ALEXANDER OF HALES Quaestio de Matrimonio (London, Royal Library 9 E H=L; Paris Bibl. Nationale 16406=P; Assisi, Bibl. Comm. 138=^4) Lf. 88r;Pf. 122v; A f. 136v. Circa primam quaestionem haec quaeruntur: primo, utrum hoc sacramentum habeat unum signatum vel plura, et si plura, quid sit principalius, vel ilia plura sint aeque principalia? .................. Ai. 137r. Respondeo. Illud quod pertinet ad conforrnitatern spiritualem 5 principalius signatum est. Sacramentum enim dicitur in significando et in causando. Quantum ergo est ex parte significationis plus habet ex parte conformitatis in natura; quantum est ex parte causandi plus habet respectu conformitatis spiritualis. Unde Ambrosius, "Coniugium perficitur commixtione naturali non quantum ad veritatem 10 vel sanctitatem coniugii, sed quantum ad significationem, quia perfectius coniunctioni Christi et Ecclesiae flguratur." Plus est ergo significare coniunctionem Christi et Ecclesiae in natura quam in caritate, quia hac posita, ponitur alia, et non econverso, quia ante adventum Christi in carnem fuit coniunctio Christi et Ecclesiae in 15 caritate, non tamen in natura. Perfectior est ergo coniunctio naturarum in significando, non tamen in causando. Sacramentum enim est medicina in remedium morbi. Unde matrimonium est in remedium concupiscentiae carnalis. Sed plus sanatur concupiscentia carnalis per consensum animorum ubi non 20 est copula carnalis quam ubi est. Plus enim habet virtutem resistendi qui consentit et non commiscetur quam qui commiscetur. Perfectior est ergo in causando coniunctio quae est in caritate quam quae est naturarum. Item, alia ratio est quia illud vinculum quod est in coniunctione 25 naturarum est ostensivum alterius. Coniunctio enim Christi et Ecclesiae in natura non fuit causa coniunctionis eorum in caritate. Sed dilectio fuit causa unionis in natura; et unio in natura signum est intimae dilectionis. Illud ergo ad quod ordinantur omnia principale est. Sed omnia ordinantur ad ostendendum intimam dilec30 tionem Christi ad Ecclesiam. Relinquitur /Pf. 123r/ ergo quod hoc sit principale signatum. Sed si obicitur quod in matrimonio sunt duo signata: unum est conformitas animorum quae significatur per censensum; aliud vero est conformitas naturae in Christo et Ecclesia, et hoc significatur per 35 coniunctionem naturarum in copula carnali. Ergo, neutrum illorum ordinatur ad alia. [ 131 ] [132]QUAESTIONES ANTEQUAM ESSET FRATER Respondeo. Omnia ordinata sunt ad unum, scilicet ad conformitatem Christi et Ecclesiae in intima dilectione. Consensus enim animorum figurât conformitatem Christi et Ecclesiae in cari40 täte. Iterum, copula carnalis figurât conformitatem in naturis, et illa coniunctio significat intimam dilectionem Dei ad hominem. Ad hoc enim est unio naturarum ad ostendendum intimam dilectionem qua coniungitur Christus ad Ecclesiam. Ad hoc quod obicitur quod dicit Augustinus "Non est dubium 45 illam mulierem" etc., intelligendum est ad matrimonium consummatum , non quod non sit matrimonium aequaliter sanctum absque copula carnali. Immo, non est consummatum absque ea. Postea quaeritur: In aliis sacramentis, ut in baptismo, est quiddam quod est signum tantum, ut ablutio aquae exterior; quiddam quod 50 est signum et signatum, ut character interior; item, et est etiam signatum tantum, scilicet gratia remissionis quoad culpam et poenam. Similiter in poenitentia, confessio tantum signum; dolor interior, seu detestado peccati est signum et signatum; remissio autem poenae in parte et culpae signatum tantum. Similiter in ordine impositio 55 manus vel collatio libri sive tonsura est signum tantum; character autem interior est signum et signatum; gratia potestatis tantum signatum est, quia in quolibet ordine confertur aliqua potestas. Quaeritur ergo quid similiter in matrimonio sit signum tantum, et quid signatum tantum, et quid signum et signatum? 60 Respondeo: Consensus in verbo veré vel interpretative est signum tantum; et nota quod iste consensus est per verbum de praesenti, vel per verba de futuro cum copula carnali. Consensus vero interior est signum et signatum; iterum, signum et signatum est conformitas Christi et Ecclesiae in natura. Haec enim signata est per coniunc65 tionem carnalem, et signum est intimae dilectionis Christi ad Ecclesiam . Et haec, scilicet intima dilectio, haec est tantum signatum. Postea quaeritur cum matrimonium sit signum utriusque conformitatis , scilicet illius quae est in natura, et quae in caritate, utrum fuit signum utriusque quando fuit institutum /L f. 88v/ in Paradiso? 70 Videtur quod sie: 'Haec nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea.' His verbis fuit institutio matrimonii in Paradiso, et in...

pdf

Share