In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

The Sentences commentary ofPeter of Candia exists in whole or in part in thirty-seven manuscripts. In thejudgment ofEhrle the best manuscript is that contained in the Bibl. Apostólica Vaticana, cod. lat. 1081. Emmen abo used the same manuscript as the basefor his edition of Peter's question on the Immaculate Conception, and demonstrated its undeniable superiority. We have used this manuscript for our present edition of the second article of Peter's prologue to Book I of the Sentences. Any alterations that we have made to the text arefound between angle brackets, . The text we have edited ¿rfound on ff. 12rb-15ra. Petri de Candia Prologus super libros Sententiarum Secundus Articulus [1] Secundus articulus erat iste: utrum in intellectu studentis theologiae fides et scientia possint exsistere simul subiective; vel sic: utrum in eadem mente respectu eiusdem obiecti fides et evidens notitia possint simul exsistere subiective. [1.1] Pro cuius articuli declaratione praemitto quasdam distinctiones necessarias ad intelligentiam dicendorum. Prima est quod scientia tripliciter solet ab auctoribus accipi, videlicet adhaesive, collective et demonstrative. Primo modo idem est quod credere firmiter sine haesitatione, et cum hoc ita sit ex parte rei, ut dicit Hetisberi in suo tractatu De scire et dubitare, et habetur a beato 'Emmen, "Petrus de Candia," 247-50. 2Ehrle, Der Sentenzenkommentar, 21. 'Emmen, "Petrus de Candia," 261-6. 4Cf., e.g. Ioannes Duns Scotus, infra, not. 10. 'Guillelmus de Heytesbury, Regulae solvendi sophismata, c. 2: De scire et dubitare (ed. Venice 1494): f. 13vb: "Unde communiter loquendo de scire sicut communiter sciuntur contingentia, scire non est aliud quam sine haesitatione apprehendere veritatem, id est, credere sine haesitatione quod ita sit et cum hoc quod ita sit ex parte rei"; trans. N. Kretzmann-E. Stump, The Cambridge Translations of Medieval Philosophical Texts, I, (Cambridge: Cambridge University Press, 1988), 447. 262 Franciscan Studies (54) 1994-1997 PROLOGUS SUPER LIBROS SENTENTIARUM, Art. II 263 Augustino, I Retractionum, cap. 15. Secundo modo idem est quod collectio multorum pertinentium ad notitiam unius vel multorum determinatum ordinem habendum; et isto modo continet tam notitiam incomplexam terminorum quam complexam principiorum et conclusionum sequentium ex ipsis principiis, ut dicit Ockham, prima quaestione sui Prologi; et habetur a Philosopho, I Physicorum, dicente quod ad nullam scientiam pertinet arguere contra negantem sua principia. Tertio modo accipitur demonstrative, et idem est quod notitia evidens veri necessarii nata causari per praemissas applicatas ad ipsum per discursum syllogisticum, ut vult specialiter Philosophus, I Posteriorum. Omnes istae acceptiones simul possunt elici ex dictis Doctoris Subtilis, III Sententiarum, distinctione 24. [1.2] Accipiendo igitur scientiam primo modo nulla est difficultas, quia sic faciliter diceretur quod fides est scientia, quia per fidem quis credit firmiter sine haesitatione, et cum hoc ita est ex parte rei. [1.3] Similiter, accipiendo secundo modo scientiam, non est magna difficultas, quia in Sacra Scriptura secundum doctores omnia ordinantur ad dilectionem Dei et proximi. Et sic communiter omnis compilatio et ordinatio aliquorum, quamvis non habeant evidentiam, ab auctoritatibus frequenter vocatur scientia. Et sic fides staret pro scientia. [1.4] Sed de tertio modo est difficultas, pro quo praemitto secundam distinctionem, quod scientia quandoque sumitur pro actu sciendi, quandoque vero pro habitu, ut vult Philosophus, II De anima, ubi ponit distinctionem inter actum primum et secundum. Dormiens namque plerumque habet actum primum scientiae, hoc est habitum, quamvis non habeat secundum, hoc est considerare. 6Potius August., Retract. T, 13, ?. 3 (PL 32, 603; CCSL 57, 37). Guillelmus de Ockham, Scriptum m I Sent., prol., q. 1, Opera Theologica T, ed. G. Galet S. F. Brown (St. Bonaventure, N. Y.: The Franciscan Institute, 1967), 8-11. 8Aristot., Physica I, c. 2, t. 8 (184b 25-185a 5). 9Aristot., Anal. post. I, c. 2, t. 9 (184b 25-18Sa 5). 10Ioannes Duns Scotus, Ordinatio III, d. 24, q. un. (Paris: Vives, 1894): 15, 3253 , praesertim 44; et Reportatio Partsiensis III, d. 24, q. un. (Paris: Vives, 1894): 23, 446-59, specialiter 453-4. "Cf., e.g., August., De doctrina Christiana, I, c. 36, ?. 40 (PL 34, 34; CCSL 32, 29). l2Aristot., De anima II, c. 5, t. 53 (417a 9-14). 264PETRUS DE CANDIA [1.5] Tertia distinctio est quod fides accipitur dupliciter, scilicet pro actu credendi, quandoque pro habitu credendi, ut...

pdf

Additional Information

ISSN
1945-9718
Print ISSN
0080-5459
Pages
pp. 262-276
Launched on MUSE
2013-07-03
Open Access
No
Back To Top

This website uses cookies to ensure you get the best experience on our website. Without cookies your experience may not be seamless.