In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

Anonymus Defensorium Ockham Ms. Romae, bibl. Angelica 1017 ff. 21r-36r Conspectus siglorum: = addendum censeo [....] = delendum censeo«..» = litterae illegibiles factae sive propter codicis corruptionem deperditae [[..]] = scriptor delevit Y.../ = in margine sive supra lineam inserta (?) = lectio incerta t...-t = corrupta esse videntur I22rl = incipit pagina 22 recto codicis«cCapitulum 15. De novem praedicamentis denominativis> Praedicamenta (adn. in mg.: Capitulo 15) alia a substantia sunt quaedam denominationes substantiae. Denominatur enim substantia a qualitate 'qualis', a quantitate 'quanta', a relatione 'relata', \ab/ actione 'agens', et sic de singulis. Unde sicut conceptus ordinati in praedicamento substantiae sunt univoci, habentes univocam praedicationem de substantia prima, ita conceptus ordinati in praedicamentis accidentalibus sunt conceptus denominativi respectu substantiae, habentes praedicationem denominativam de ipsa—licet possunt esse univoci in suo ordine, et de suis inferioribus univoce praedicari. Est autem (adn. in mg.: Quaestio bona quarta) hic investigandum, utrum secundum multitudinem denominationum de substantia sit multitudo realitatum; ut, sicut sunt denominationes secundum novem genera distinctae, ita res et realitates novem generum distinctae. Quae est utrum novem denominantia substantiam sint dispositiones distinctae realiter a substantia, aut sint 111 Franciscan Studies (54) 1994-1997 112ANONYMUS dispositiones distinctae tantum ratione, sicut Commentator1 innuit. (adn. in ima pag.: Utrum secundum multitudinem denominationum de substantia sit multitudo realitatum, id est utrum novem praedicamenta distinctas habent realitates.) Et ista dubitatio de praedicamentis denominativis consimilis est dubitationi superius2 factae de praedicatis univocis et de correspondentia praedicamentorum et realitatum. Et videtur hie conformiter dicendum sicut de praedictis, scilicet quod multitudo rerum non est secundum multitudinem coneeptuum quiditativorum. Et hoc manifestum est, sumentibus nobis suppositiones has: Primo (adn. in mg.: Prima suppositio) quod substantia habet entitatem propriam. Ex illo sequitur evidenter intentum, nam si praedicamenta denominantia substantiam distinguerentur ab ea realiter, circumscriptis illis realitatibus, nulla remaneret realitas substantiae propria. Si enim substantia materialis haberet [[aliunde figuram puta a qualitate]] aliunde extensionem, puta a quantitate, aliunde figuram, puta a qualitate, aliunde positionem, et ita de alus, istis circumscriptis, quaero quid remaneret pro entitate substantiae? Non apparet quod aliquid, nisi fingas totam realitatem substantiae materialis posse habere esse punctuale et in puncto salvari, quod non capit imaginario. Quia de ratione substantiae materialis et corporeae, quae distinguitur contra immaterialem et incorpoream, est quod habeat partem extra partem.3 Et ita videtur quod substantia materialis erit seipsa quanta, et seipsa terminata, et per consequens seipsa figurata. Seipsa, inquam, et per se, perseitate excludente rem aliam. Secunda suppositio (adn. in mg.: Secunda suppositio) est quod non est contradictio realitatem unam esse, realitate ab ea distincta non existente. Patet, quia non est contradictio nisi affirmetur et negetur idem de eodem,4 implicite vel explicite. Et ista suppositio 1Cf. Averroës In Metaph. V com. 14 (1562) 148EF. 2Cf. supra cap. 11 'De univocis'; cf. cap. 12 (f. 24v): Et manifestum est, quoniam non oportet multitudinem esse in conceptibus, sicut nec multitudo in conceptibus sequitur multitudinem eorum quae sunt in vocibus, necessario sumentibus nobis suppositiones has. 3Cf. Guillelmus de Ockham Summa logicae I c. 44 (OPh I 137): quantitas continua permanens nihil aliud est nisi res una habens partem situaliter distantem a parte. 4Cf. Aristot, De interp. 9, 18a29-30: In his ergo quae sunt et facta sunt necesse est affirmationem vel negationem veram vel falsam esse; Anal. post. 1,11 77a30; Tópica VI,6 143bl6: Nam de omni vel affirmatio vel negatio vera est; Metaph. IV,9 1005bl9- THE DEFENSORIUM OCKHAM1 1 3 concludit similiter intentum. Nam quia contradictio est corpus de genere substantiae (id est substantiam materialem) esse, et non esse quantum (id est non habere partem extra partem); ideo quantitas non est alia res a corpore. Item quia contradictio est magnitudinem esse, et ipsam non esse terminatam et figuratam; ideo figura non est alia res a corpore sive magnitudine. Item quia contradictio est totum esse, et non esse maius parvus distinguerentur specie cum sint plures partes materiae in magno quam in parvo. Solet etiam dici quod magnum et parvum non variant speciem. Istae viae (adn. in mg.: Quod quantitas continua non sit res distincta) non concludunt de quantitate continua, quia non repugnaret sibi unitas; nec ex parte sui, quin scilicet possit habere unitatem formae accidentalis convenientem, nec ex parte subiecti, quin scilicet posset habere subiectum unum. Sed sufficienter videtur convinci quod...

pdf

Additional Information

ISSN
1945-9718
Print ISSN
0080-5459
Pages
pp. 111-122
Launched on MUSE
2013-07-03
Open Access
No
Back To Top

This website uses cookies to ensure you get the best experience on our website. Without cookies your experience may not be seamless.