In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

PETRUS IOHANNIS OLIVI —TRACTATUS DE VERBO — [1. A Verbo inchoat] Verbum. Nota quod a Verbo potius quam a Patre inchoat, quia de Verbo erat historiam evangelicam principaliter editurus. Factum est etiam hoc ordine nostrae manuductioni consono, quia sicut nostra ratio naturalis ad notitiam occultissimarum causarum naturae non pertingit nisi per effectus causarum illarum nobis notiores, sic secundum ordinem reformantis gratiae per Verbum incarnatum redueimur ad notitiam Patris. Quaedam etiam communis notitia Verbi ex rerum creatione accepta manuducit nos in 10 notitiam Patris—id est, in propriam notitiam Verbi prout est proprie et personaliter a Patre et intra Patrem genitum, eo scilicet modo quo notitia trium personarum per sua appropriata ducit in notitiam propriorum ipsarum. [2. In Graeco est 'logos'] Nota etiam secundo quod ubi nos habemus 'verbum' in Graeco est logos/ quod secundum Hieronymum significat verbum et causam et rationem et numerum seu supputationem, ex quo videtur quod proprie significet verbum mentale, quod est causa et causalis ratio eorum quae fiunt artificialiter seu a proposito, et totius numeri seu 20 distinetionis partium suarum. Licet enim verbum sensibile ab ore corporali vocaliter prolatum sit aliquo modo simile verbo mentali et Verbo aeterno, pro quanto scilicet est eorum quae in mente sunt expressivum, et intra os loquentis genitum et formatum, et hoc absque corporali corruptione loquentis, nihilominus verbum mentale seu intellectuale est incomparabiliter similius Verbo aeterno; et ideo ab ipso magis plene et proprie nomen verbi ad divina transfertur. Hieronymus, Epistulae 53 (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum vol. 54 (Vienna, 1866-): 449): "Logos graece multa significat—nam et verbum et ratio et supputatio et causa uniuseuiusque rei. . . ." PETRUS IOHANNIS OLIVI—TRACTATUS DE VERBO135 [3. In Graeco ponitur logos' cum articulo] Tertio nota secundum Chrysostomum quod in Graeco ponitur 30 'logos' cum articulo, ut scilicet diceretur 'Ie logos' vel 'Ie verbum,' aut si in vulgari nostro diceretur 'la paraula.' Ex quo patet quod de aliquo principali Verbo singulariter et discretive loquitur. [4. Quare non dixit "Verbum Dei"] Quarto nota secundum Origenem quare non dixit "Verbum Dei," sed absolute et absque determinatione. Et respondet quod hoc sit ad monstrandum quod sicut Veritas vel sapientia absolutissime et abstractissime sumpta est unica et summa, sic et Verbum quod veritatem et sapientiam enuntiat. Potest etiam dici quod non curavit determinationem apponere 40 tanquam supponens Graecis, quibus scribebat, etiam per Platónicos philosophos esse vulgatum et notum quod unum erat principale et anthonomasicum Verbum per quod omnia erant facta. Tertio etiam fortasse fecit hoc ut ex tali modo loquendi innueret quod hoc Verbum est hypostaticum in seipso plenarie subsistens. Ex eo autem quod erat Verbum mox apparebat quod erat alicuius loquentis Verbum, et eo ipso patebat quod tam sublime et tam transcendens Verbum non poterat esse nisi summi locutoris—id est, summi Dei. [5. Quare personam Filii significat nomine Verbi] 50[5.1. Ut conformaret exordio veteris legis] Quinto nota quare personam Filii significat hic nomine Verbi potius quam nomine Filii. Ad quod quadruplex ratio datur ad praesens. Prima est ut exordium sui evangelii conformaret exordio veteris legis, ubi narratur Deus omnia creans dicendo sive per 2 Homiliae in Joannem ?, 4 (Opera Omnia, vol. 8, pt. 1, ed. Montfaucon (Paris, 1835): 14-15). 3 The word is from Provençal, the medieval language of Olivi's southern France. Cf. M. Raynouard (ed.), Lexique Roman ou Dictionnaire de la Langue des Troubadours vol. 4 (Paris, 1836-1845): 418-419. 4 Commentaire sur Saint Jean, II, 37-41 (Sources Chrétiennes vol. 120), ed. C. Blanc (Paris, 1966). 136ROBERT PASNAU Verbum; iuxta quod psalmista postmodum remémorât quod Verbo Domini caeli firmati sunt. Conformatur etiam in hoc toti legi et prophétie; in lege enim saepissime dicitur ad Moysen locutus est Dominus. Prophetae autem in omni fere sua prophetia dicunt haec dicit Dominus," acsi semper introducant Verbum aeternum Dei 60 Patris. Dictio enim et locutio idem sunt quod verbum. Saepe etiam nomen verbi introducunt, ut Isaías capitulo 2, Verbum quod vidit Isaías, et capitulo 9 Verbum misit Dominus in lacob. Et Ieremias capitulo 1 et 2 dicit pluries et factum est Verbum Domini ad me, et idem, capitulo 7, 10, 11, et iterum infra pluries. Ezechiel vero saepe et saepius dicit et factus est sermo Domini ad me...

pdf

Additional Information

ISSN
1945-9718
Print ISSN
0080-5459
Pages
pp. 134-153
Launched on MUSE
2013-07-03
Open Access
No
Back To Top

This website uses cookies to ensure you get the best experience on our website. Without cookies your experience may not be seamless.