In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

  • David J. Murphy
  • Judith P. Hallett

Celebramus bene praeparatum pectus, sive in infestis sive in secundis rebus,1 virum indolis eximiae, studiosum discendi docendique, et ruris et urbis amatorem. Dialogos Platonis, Horatii versus clarissime exposuit; eruditissime exploravit artes modosque scribendi antiqui ipsius. Alumnus universitatis quae rogat solem iustitiae et occidentem illustrare,2 in civitate nuper illustri propter pueros, gradum Doctoris Philosophiae apud universitatem quae facit ut in dei lumine simus visuri lumen3 in civitate illustri propter statum mentis adeptus est. Urbi numquam dormienti se consecravit: praecipiens administransque in academia foventi veritatem, amicitiam, fidem;4 ducens confirmansque sodalitatem. Nostram societatem quoque roboravit, maxima cum cura, prudentiaque, iustitia lumineque, amicitia fideque. Plaudamus igitur David J. Murphy. [End Page 501]

Judith P. Hallett
University of Maryland, College Park

Footnotes

1. Hor. Carm. 2.10.13-15: sperat infestis, metuit secundis / alteram sortem bene praeparatum/pectus.

2. Sol iustitiae et occidentem illustra, motto of Rutgers University.

3. In lumine tuo videbimus lumen, motto of Columbia University.

4. Veritas, amicitia, fides, motto of the Nightingale-Bamford School.

...

pdf

Share