In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

  • Janet Marion Martin
  • Judith P. Hallett

Honoramus feminam praestantissimam ob doctrinam, praesertim ob latitudinem eruditionis eius de litteris Graecis Latinisque, non solum ex aetate florentis rei publicae Romanae principatusque pollentis Romani, sed etiam ex medio aevo, hora novissima, temporibus transformantibus.1 Nos quoque laudamus labores eius causa aequitatis inter omnes sodales et commilitones in campo studiorum antiquorum, ut feminae fiant participes omnium eorundem gaudiorum praemiorumque quibus viri fruantur. Adepta gradus Baccalaureae Artium Philosophiaeque Doctoris apud Universitatem Veritate Praeclaram,2 Magistrae Artium apud Universitatem Artibus Scientia Veritate splendidam,3 investigavit orbem rerum humaniorum post saeculum classicum in urbe aeterna, in colle Ianiculo, in loco dulci sive sapias sive desipias.4

Universitatem vigentem sub numine Dei5 docendo serviendo investigando locupletavit; Societati nostrae quam munificissime dona mentis spiritusque contulit. Plaudamus igitur Janet Marion Martin. [End Page 501]

Judith P. Hallett
University of Maryland, College Park

Footnotes

1. Bernard de Cluny (12th century), De Contemptu Mundi: hora novissima, tempora pessima sunt—vigilemus!

2. Veritas, motto of Harvard University.

3. Artes, Scientia, Veritas, motto of the University of Michigan.

4. Hor. Carm. 4.12.28: dulce est desipere in loco.

5. Dei sub numine viget, motto of Princeton University.

...

pdf

Share