In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

COMMENTARY ON THE FRANCISCAN RULE 97 [DECLARATIO REGULAE AUCTORE IOANNE GALENSI] [Prooemium] Quoniam scriptum est 3: 22 Ecclesiastici: Altoria te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris, sed quae praecepit Deus illa cogita semper, professoribus sacrae regulae inspiratae beato Francisco et a Spiritu Sancto per ipsum institutae, qui voluntarie se obligaverunt ad eius observantiam, necesse est eam intelligere veraciter, de ea meditari iugiter, et ipsam adimplere perfectibiliter,a ut de eis verificetur illud Deuteronomii 6: 6-7: Erunt haec quae praecipio tibi in corde tuo. Et sequitur: Et meditaberis sedens in domo tua etc. Et illud Ecclesiastici 6: 37: Cogitatum habe in praeceptis Dei. Mandata enim regulae eius professoribus post professionem sunt praecepta. Ideo ad occasionem informationis iuniorum expositiones quorumdam vocabulorum contentorum in regula subscribantur. Et ut eius perfectibilitasb appareat subsequens verbum exponatur: Quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, Ad Galatas 6: 16. In his verbis prout exponuntur de modo vivendi inspirato beato Francisco et per ipsum adeo instituto tria insinuantur: Primumc modi scilicet praedicti singularis perfectibilitas cum dicitur hanc regulam. Secundum est perfecte vivendi secundum illum modum debita qualitas cum subditur secuti fuerint. Tertium est huius adimpletionis fructuosa utilitas, ibi, pax super illos. Ex consideratione primi debet esse in professoribus promissid modi ordinatus timor ne inveniantur minus regulati sub tam sublimi et perfecta regula. Ex consideratione secundi debet esse sedulus labor ut perfecte adimpleant regulam quam professi sunt. Ex consideratione tertii debet esse fervidus amor ut consequantur tam gloriosum fructum qualis est pax. Timor enim humiliat, labor sollicitat et stimulat, amor allicit et invitat, ait Gregorius.1 a perfectibiliter SM; profectibiliter CR b perfectibilitas SM; profectibilitas CR c om CR d promissi SM; praemissi CR JOHN OF WALES 98 Hanc regulam. Et in hoc notatura perfectionis singularitas. Secundum regulam enim Prisciani2 pronomen demonstrativum aliquando ponitur ratione discretionis, scilicet quando facit omnimodam exclusionem; vel ratione significantiae quando denotat excessum vel excellentiam, sicut cum dicitur: Ego curro, potest esse sensus: ego ita quod nullus alius, vel ego ita quod nullus alius tam bene. Haec ergo regula potest dici quia nulla tam perfecta. Regula enim dicta quia “recte ducit nec aliquando aliorsum trahit. Vel quod regat, vel quod normam vivendi praebeat, vel quod distortum pravumque corrigat,” ait Isidorus Etymologiarum libro sexto, capitulo sexto decimo.3 Et idem Hugo4 et Papias.5 Et Decretorum tertia Distinctione, ubi dicitur:6 “Canon Graece, regula Latine.” “Regula dicta ... quod recte ducit” etc. Et idem in tractatu quod dicitur Diadema monachorum ubi dicitur quod regula tripliciter dicitur:7 vel doctrina fidei quia recte iudicat; vel fides catholica quae ab eo quod recte ducit et recte agitb est vocata; vel patrum instituta dicuntur regulae quae recte vivere docent. Canon enim Graece, regula Latine dicitur, et in hoc sensu sumitur hic regula. Et quia perfectissime ducit et regit et normam vivendi praebet et distortum quodlibet ac pravum corrigit prout patet consideranti, ideo sublimissima regula est. Et ideo volentibus aedificare turrim, id est sublimitatem inderehensibilem et securitatem inexpugnabilem et pulchritudinem indeformabilem vitae descriptae et institutae a beato Francisco, cuius fundamentum est omnibus renuntiare prout dicitur Lucae 14: 28: Quis enim volens turrim aedificare etc., ubi sequitur (14: 33): Sic qui non renuntiat omnibus quae possidet etc. (Super quod Augustinus Confessionum nono:8 Turris aedificatur sumptu idoneo, scilicet relinquendo omnia et sequendo Christum.): talibus inquamc est necesse ista regula omnia corrigere et rectificare. Sicut enim in aedificio materiali necesse est omnia secundum regulam rectificari, prout ait Isidorus libro Etymologiarum undevicesimo, capitulo duodevicesimo:9 “Regula dicta quod sit recta, quasi rectula, et impedimentum non habeat. Perpendiculum est quod semper appenditur. Nisi omnia in fabrica ad perpendiculum et rectam a om CR b agit SM; ait CR c inquam SM; enim CR COMMENTARY ON THE FRANCISCAN RULE 99 regulam fiant, necesse est uta contra mendosa instruantur, ut aliqua prava sint, aliqua cubantia,b aliqua prona, nonnulla supina.” Sic et in aedificio spirituali: nisi omnia fiant secundum regulam aedificium non erit perfectum. Unde sicut materialiter applicando regulam tuberositas sive gibbositas aufertur, longitudo sive superfluitas absciditur, tortuositas sive curvitas rectificatur, concavitas sive vacuitas suppletur, et aedificalia planificantur superficialiter, coniunguntur indivisibiliter, coaequantur proportionabiliter; sic et in spirituali aedificio praemissi modi vivendi, quilibet professor illius modi debet habere regulam in manu auferendo omnem gibbositatem...

pdf

Additional Information

ISSN
1945-9718
Print ISSN
0080-5459
Pages
pp. 97-138
Launched on MUSE
2011-10-05
Open Access
No
Back To Top

This website uses cookies to ensure you get the best experience on our website. Without cookies your experience may not be seamless.