In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

  • Robert F. Boughner
  • Judith P. Hallett

Cui donamus lepidam novam ovationem, simplicem munditiis? Sodalis noster, tibi: namque tu solebas nostros esse aliquid putare conatus, iam tum cum ausus es administrare societatem nostram—semper aequam rebus in arduis servans mentem—annos quinque doctos et laboriosos.1

Civitas in media regione nostra te genuit, prope campum piratarum; domus diabolorum caeruleorum te aluit. Arma virum te fecerunt, arma patriae nostrae, in aestuosis locis, obsitis virgultis densis. Postquam diligenter lucubravisti, deditus operibus Patris Ecclesiae Latinae Carthaginensis, apud universitatem quoque caeruleis avibus insignem, inclutam veritate quae vos, et nos, liberabit, adeptus es gradum Doctoris Philosophiae.2

Deinde diversae varie viae te reportaverunt. Civitas libera te scuto bonae voluntatis coronavit. Civitas Imperii mox effecit ut excelsior ascenderes. Civitas veteris dominatus sic semper tibi (numquam tyrannis) profuit.3 Rem publicam nostram servavisti fovendis studiis humanioribus; fines Atticos meliores reddidisti curandis artibus liberalibus.

Nunc colis causam non solum studiorum humaniorum sed etiam artium liberalium, scientiarum studiosos locupletans. Multis discipulis carmina Catulli Horatiique commendavisti; cum multis collegis beneficia huius sodalitatis consociavisti. Plaudamus igitur Robert F. Boughner.

Judith P. Hallett
University of Maryland, College Park

Footnotes

1. Catull. 1.1–7.: cui dono lepidum novum libellum /. . . / Corneli, tibi: namque tu solebas meas/esse aliquid putare nugas,/iam tum cum ausus es . . . / cartis doctis, Iuppiter, et laboriosis; Hor. Carm. 1.5.5: simplex munditiis; and 2.3.1–2: aequam memento rebus in arduis servare mentem.

2. Veritas vos liberabit, motto of The Johns Hopkins University.

3. Catull. 46.11: diversae varie viae reportant; Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos, motto of Maryland; Excelsior, motto of New York; Sic semper tyrannis, motto of Virginia.

...

pdf

Share