In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

  • Dora Kennedy
  • Judith P. Hallett

Mirabilem feminam honoramus, cuius nomen, in lingua Graeca dona significans, nobis esse videtur non solum omen, sed etiam documentum manifestum vitae liberaliter actae. Dat exemplum praeclarissimum donorum semper dantium.

Civitas capitalis quae celebrat, in nomine urbis praecipuae, repertorem Novi Mundi, hanc alumnam teneram nutrivit, per primos annos discendi summis cum laudibus, et per primos annos docendi maximis cum laboribus, apud almam matrem suam. Sed haec civitas, libera civitas, tum hanc incolam novam fovit, et fovendo melior fortiorque fiebat. Adipiscens Gradus Magistrae Philosophiaeque Doctoris apud universitatem testudinibus insignem, servire discipulis magistrisque municipii principem cum agresti nomine commemorantis, incepit. Eminuit ut praeceptrix indolis magnae; procuravit studia complurum linguarum peritissime, plus sex lustris, merens dignitates numerosiores recensu propter res gestas.

Nunc iterum corroborat Universitatem quae eam formavit erudivitque, nunc quoque maturat universitatem quam ipsa condidit, locupletans mentes cordaque doctorum doctarumque seniorum. Lingua Latina, primus amor, eam delectat et inspirat; sapientia gaudiumque, annis octo deciens et quinque confirmata, similiter nos delectant et inspirant. Plaudamus igitur Dora Kennedy.

Judith P. Hallett
University of Maryland, College Park
...

pdf

Share