In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

  • Barbara K. Gold
  • Megan Brodie, Thomas Buck, Michael Lucido, Katherine Mann, and Judith P. Hallett

Hodie collegam auro gratiorem et cariorem nobis honoramus,1 ex qua quaerimus quot nobis res gestae tuae, Barbara, sint satis superque?2 Et cui respondemus quam magnum esse numerum amatorum antiquitatis classicae qui, cum tacet nox, furtivos antiquorum hominum legunt amores (etiam si dicentur habuisse gaudia sua)!3 Nata in novo capite mundi, peninsula amoena quaesita,4 meruit gradum baccalaureae artium inter “gulones gulones”;5 deinde inter calces picis6 est adepta gradum Doctoris Philosophiae. Postquam multas universitates laboribus indolibusque suis locupletaverat, fundum operandi sedemque discendi transtulit ad universitatem quae nomen viri in denariis nostris depicti fert, corroborans gratiam scientiamque7 sanctorum atriorum eius. Illuminavit coniunctiones patronorum clientiumque Romanorum; et scripta quae tota Romana sunt et carmina in quibus provocant Romani Graecos;8 et quomodo feminae sexusque repraesententur ab Graecis Romanisque. Prima femina quae primos commentarios philologicos patriae nostrae edidit, praecipua inter Caryatides quae sustinent sodalitatem philologicam patriae nostrae, olim praeses et semper praesidium huius societatis, studia classica servavit, famam fecit.9 Plaudamus igitur Barbara K. Gold. [End Page 547]

Megan Brodie, Thomas Buck, Michael Lucido, Katherine Mann, and Judith P. Hallett
University of Maryland, College Park

Footnotes

1. Catullus 107.3–4: quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro. / quod te restituis, Lesbia, mi cupido.

2. Catullus 7.1–8: Quaeris, quot mihi basiationes/tuae, Lesbia, sint satis superque./Quam magnus numerus Libyssae harenae / . . . aut quam sidera multa, cum tacet nox,/furtivos hominum vident amores

3. Sulpicia 13.5–6: mea gaudia narrent, / dicetur si quis non habuisse sua.

4. Si quaeris peninsulam amoenam, circumspice, motto of Michigan

5. Gulo gulo, scientific Latin name of the wolverine, University of Michigan mascot.

6. Tarheels: nickname for those who play and cheer for the athletic teams of the University of North Carolina, Chapel Hill.

7. Grace and Knowledge, motto of Hamilton College.

8. Quintilian 10.1.93: Elegia quoque Graecos provocamus . . . Satura quidem tota nostra est.

9. CIL 1.2.1211, epitaph of Claudia: domum servavit, lanam fecit.

...

pdf

Share