In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

Appendix 2 Transcriptions of the Texts Inscribed onto Philosophical Plural Images (only part of segment) I. Artificiosa totius logices descriptio Transcription of the text from the impression of the Descriptio held by the BRB (S. IV 86231) (see fig. 42). Segment 5 1. ARTIFICIOSA TOTIVS LOGICES DESCRIPTIO. 2. Illustriss[imo] et nobiliss[imo] viro D[omino] D[omino] Jacobo Augusto Thuano, ab utrisque Regis Consiliis, et uni e principibus regiae pecuniae adservatoribus; F[rater] M[artinus] Meurisse S[alutat] 3. Tibi, Jacobe Thuane, litterarum et litteratorum deunculo, Tibi nuper ab Rege pacis legationem ad principes obire iusso, Tibi pro Rege, pro publico, non tibi, nato, Tibi magni Inclytique Thuani aureae proli, Tibi nostri Seraphici non modo Lutetiae, sed et totius Galliae, ordinis, patrono appendimus hanc philosophici certaminis tabulam. suscipe modo, et si cordi est, me meosque in hoc Franciscano tuo Caenobio ama. fove. tuere. vale. Segment 1 1. Parisiis apud Jo[annes] Messager via Jacobea, sub signo spei. Cum privilegio Regis. L[éonard] Gaultier incidit 2. De hac Thesi horis et diebus solitis respondebunt fratres logici in Conventu fratrum Minorum Parisiensium, a Calendis Junii, ad Calendas Augusti Anno Domini M. DC. XIIII. Segment 4 1. Scotus Aristoteli sua debet: at explicat illum. Scoto ergo quid non debet Aristoteles? (only part of segment) 217 218 appendix two 2. Summus Aristoteles veterum praecepta Sophorum Dum logica expendit, lucida cuncta facit. Segment 1 (continued) 3. Fr[ater] M[artinus] Meurisse Logicorum regens licentia superiorum excudi iussit et in lucem emisit. 4. Janua nunc vobis patet, iste gradusque paratur. Fons uber, palmae virides, fructusque salubris. 5. Individua tanquam bases praedicatorum superiorum, infimum locum tenent. 6. Differentiae via collaterali. 7. Genera et Species recta via gradiuntur. 8. Partes physicae et integrantes reductive ad praedicamenta referuntur. Segment 2 1. Dialectica deffinitur ars disserendi. 2. Datur dialectica, eaque duplex, naturalis et artificialis: haec iterum duplex, docens et utens, non sunt tamen duo, sed unus habitus. 3. Dialecticae proprietates sunt quod sit speculativa, rationalis, una, ab aliis distincta, necessaria, et utilis ad omnes alias comparandas. 4. Dialecticae causa efficiens et materialis in qua intellectus. circa quam, modus sciendi. finalis proximia, cognitio modi sciendi. remota, bene dissererere. eius officium tradere regulas bene disserendi. 5. PRIMA MENTIS OPERATIO 6. Genus est universale aptum inesse multis specie differentibus, et de illis praedicari ut pars essentialis respondens materiae, haec est pure essentialis; porphiriana non pure. genus conservari potest in una specie, praedicatur materialiter de differentiis, una relatione refertur ad species et individua. 7. Species est universale praedicabile de multis differentibus numero tanquam tota essentia illorum constituitur species per subiici, et universalis per praedicari. Individuum multiplex, est que quod ex proprietatibus constat quarum collectio non est in alio eadem, vel quod de uno solo praedicatur. 8. Differentia est quod praedicatur de multis differentibus specie in quale quid, ut pars essentialis respondens formae. dantur differentiae ultimae. superiores diversi ordinis non continentur formaliter in inferioribus. 9. Proprium est universale praedicabile de multis specie vel numero differentibus in quale, necessario et reciproce, non distinguitur realiter ab eo cuius est proprium. 10. Accidens metaphysice differens inhaerens. inhaerentia tamen non est de eius essentia. physice quod abest et adest sine subiecti interitu. logice, universale praedicabile de multis in quale contingens, aliud separabile, aliud non. 219 transcriptions 11. Universale est quod aptum est inesse multis. 12. Universale est ante omnem intellectum. existit non extra, sed in singularibus. 13. Universale est univocum genus ad quinque universalia. 14. Deffinitio, oratio explicans naturam rei, ad primam mentis operationem spectat. 15. Per modos, non per differentias. 16. Ens creatum univocum ad decem praedicamenta 17. Substantia Ens subsistens. subsistentia tamen non est de illius essentia. hic non Deus, bene tamen angeli, coeli [sic pro caeli], et substantiae primae. proprietates non inesse subiecto. non habere contrarium. non suscipere magis et minus. eadem numero manens posse recipere contraria cum sui mutatione. 18. Ad aliquid. Accidens referens suum subiectum ad aliud ut ad purum terminum. fundamenta proxima, unitas et numerus, actio passio et mensura. remota primi generis substantia, quantitas, qualitas, secundi posita agendi et patiendi. tertii bonitas et perfectio obiecti. relatio fundat relationem. distinguitur re a fundamento. multiplicatur multiplicatis terminis. relata dicuntur ad convertentiam. unum deffinitur et cognoscitur per alterum. sunt simul natura. 19. Agere. Est secundum quod in id quod subiicitur agere dicimur. Suscipit contrarium, magis et minus. et est semper cum passione 20. Ubi. Est circu[m]scriptio corporis a circu[m]scriptione loci proveniens. non suscipit proprie contrarium, nec magis nec minus. 21. Situs. Est dispositio partium in loco. non suscipit magis et minus...

pdf

Back To Top

This website uses cookies to ensure you get the best experience on our website. Without cookies your experience may not be seamless.