In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

401 QUAESTIO 28 pertinent ad illa quoad aliquid indeterminate solvendum secundum aestimationem rectae rationis in solventibus iuxta pluralitatem faculBad . 145rD tatis.| Ad secundum de dicto illo Christi in evangelio, dicendum quod licet illud scriptum sit in evangelio, non tamen Christus dixit illud pro 60 A 112va tempore evangelii, | sed pro tempore legis Moysi, in quo nondum cessabant caerimonialia, et ideo adhuc de lege Moysi quota illa erat Zucc. 2130va solvenda. Et ideo nihil ad propositum de solutione eorum facienda.| QUAESTIO 29 UTRUM ALICUI LICEAT REPETERE DEBITUM CUM SCANDALO Sequuntur quaestiones duae de bonis privatis, quarum prima erat de bonis repetendis, utrum alicui liceat repetere debitum cum scandalo; secunda erat de bonis retinendis, utrum adeptus beneficium per simula5 tionem debeat illud resignare. Zucc. 213vb Circa primum arguitur quod sic, quia opus | iustitiae est repetere quod suum est, et illud semper est licitum. Contra est: quoniam ordo est in caritate, ut quis plus diligere debeat animam proximi quam quodcumque bonum temporale suum. 10 C 109rb Potius ergo debet| amittere bonum temporale quod sibi debetur, et per hoc illud amittere, quam in scandalizando proximum animam eius Bad. 145rE Zucc. 214ra perdere.| ABCDHPV 56 indeterminate] determinate B | secundum] determinationem add. sed exp. B| 57 pluralitatem] possibilitatem PV | 59 dicendum…evangelio] om. (hom.) C| 60 illud2] om. A | 63 solutione] solutio A | 2 Utrum…scandalo] Cf. infra, lin. 4. | 3 quaestiones duae] inv. P | 4 repetere] reddere sed corr. i. m. al. man. B quod suum est add. sed exp. A | 5 retinendis] recipiendis PV | 6 resignare] designare B | 7 quod] quia add. sed del. B | 10 quodcumque] quamcumque sed corr. sup. lin. al. man. P | bonum] naturale add. sed exp. H | suum] sive B(sed corr. sup. lin.)DHPV | 11 et] om. H | 12 amittere] non repetere Bad. | proximum] proximi BDH 59 secundum] Cf. supra, lin. 9-10. 402 QUODLIBET IV Dicendum quod eorum quae fiunt quaedam sunt ex se et ex sua 15 natura simpliciter bona; quaedam vero sunt simpliciter mala; quaedam indifferentia. De primis sunt illa quae pertinent ad praecepta affirmativa B 147vb de diligendo Deum et proximum, ad | quae explenda homo obligatus est semper, non autem pro semper, sed solum pro tempore opportuno; et quidem quoad actum interiorem semper est tempus opportunum cum 20 H 133va occurrit memoriae de faciendo vel non faciendo, quoad actum vero | exteriorem non est tempus opportunum nisi cum est expediens, debitis circumstantiis interius et exterius consideratis. Aliquando enim expedit quod quis ignoretur esse pater alicuius, propter quod pro tempore illo non debet filius ille patri paternum honorem in opere exteriori exhibere, 25 Bad. 145vE quia non | expediret et posset casus contingere in quo scandalizaret. Quemadmodum et in credendis et eis quae pertinent ad veritatem fidei, non omnia sunt omni tempore proponenda, sed quaedam non nisi tempore opportuno, secundum quod PAULUS loquens sapientiam inter perfectos «loqui non potuit Corinthiis tamquam spiritualibus sed tamquam 30 carnalibus». Talia autem in tempore non opportuno propter scandalum quod inde posset contingere, omittenda sunt, tempore vero opportuno nequaquam, etiamsi scandalum oporteat inde exoriri, quemadmodum Christus tempore opportuno praedicavit mysterium sacramenti corporis Bad. 145vF et sanguinis sui, licet multi abierunt retro dicentes: «Durus est hic sermo».| 35 De simpliciter malis sunt omnia illa quae pertinent ad praecepta negativa de non nocendo proximo. Ad quae explenda, scilicet in non faciendo, obligatus est homo semper et ad semper, et quoad actum ABCDHPV 16 simpliciter1] om. H | sunt] om. A | quaedam2] quodam V | 18 de] om. P| 19 opportuno] optimo P | 20 et] sup. lin. al. man. D | quidem] quid PV | opportunum] optimum P | cum] ut C | 22 opportunum] optimum P | est2] sup. lin. al. man. C | 23 consideratis] considerantis P | 24 ignoretur] posse add. sed exp. B | 25 patri] pater PV | 26 contingere] contingeret V | 27 in] om. PV | 31 non] om. B | opportuno] non add. sed del. B(cf. notam immediate praecedentem) | 32 omittenda] omnimoda P | sunt] est sed corr. i. m. al. man. B| opportuno] optimo P | 33 nequaquam] ut quamquam PV | inde] idem P| 34 Christus] ipse V | opportuno] optimo P | praedicavit] praedicat sed corr. sup. lin. al. man. D | mysterium] ministerium P | 37 in] om. PV | 38 quoad] semper add. sed del. C 30 loqui…31 carnalibus] I Cor. 3, 1. | 35 Durus…sermo] Ioann., 6, 61. [3.146.221.204] Project MUSE (2024-04-24 15:44 GMT) 403 QUAESTIO 29 interiorem et exteriorem, ita quod pro nullo scandalo evitando aliquod illorum agendum est. 40 De indifferentibus sunt quae de se neque bona neque mala sunt, nec obligatur homo ad...

Share