In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

VI. DE LATINE COLLOQUENDI USU ET UTILITATE Non solum magistri ludorum artiumque liberalium professores, sed etiam alii vitam seorsum ab academiis litteratorumque coetibus agentes lingua Latina nonnumquam utebantur. Qua de re nos quodammodo certiores facit Antonius Van Torre societatis Iesu sodalis,1 qui optima quaeque discipulis suis quodam in loco exoptat, asseverans se collegasque suos donum haud vile – Latine videlicet loquendi facultatem – pueris dare, quam rem illis postea subsidio fore maximo. Tunc enumerat coetus quosdam hominum in quibus Latine loquendi peritia est utilis. “… velut nutricii os vobis fingunt, et praeeunt vobis, ut cum olim in templis, in curiis, in exedris, et consessibus loquendum erit, insignis Latinae linguae facilitas* et copia subsidium et laudem non vulgarem vobis alatura sit…” 2 Quamvis legatos publicos peregre commorantes res saepius linguis vernaculis linguaque praesertim Gallica cum alienigenis tractare solitos esse suspicemur, vix tamen dubitare possumus quin quidam legati sermone Latino, utpote hominum litteris apud omnes fere gentes Europaeas eruditorum communi, satis commode aliquando sint usi.3 Qualis fuisse videtur Ioannes Isceri dominus, vir Hispanus, quem hominem magna facundia praeditum medio saec. XV memoravit Laurentius Valla.4 Ecclesiae sane 1 Antonium Van Torre, Belgam, qui saeculo XVII floruit, iam memoravimus (cap. II, p. 36). 2 E praefatione libelli quo continentur Dialogi familiares* litterarum tironibus in pietatis, scholae, ludorum exercitationibus utiles et necessarii (in Praef. ad illustres, nobiles, ingenuos adolescentes…), p. vi. 3 Ut exemplum unicum afferamus, hisce verbis Erasmus Collegium Buslidianum Lovanii situm laudat: “Sunt complures Louanii velut in hoc coniurati, ut Collegium Buslidianum, vnicum nostrae regionis, imo totius Caesareae ditionis ornamentum, sublatum cuperent: eique miris cuniculis exitium moliuntur, vnde quum omnibus publice pariter ac private proditura est summa vtilitas, tum aulae Caes prodibunt eruditi secretarii, cordati consiliarii, legati facundi, proceres non tantum imaginibus nobiles, denique principes qui, si videatur, possint oratoribus citra interpretem respondere…” (ep. 1556, ed. Allen, 6: 41, vv. 8-15). 4 “Neminem, ne ex iis quidem qui omnem operam atque omne tempus in studiis ponunt, videre mihi contigit in quotidiano* sermone abundantiorem.” Haec in opere c. t. Laurentii Valle Gesta Ferdinandi Regis Aragonum, III 8, 3, p. 165. Henricus Iason Anglus legatorum mentionem in invectiva, quam contra Sanctium Brocensem exeunte 80 Terentius TUNBERG Romanae vicarii sermone Latino utebantur, Latineque in hominum ecclesiasticorum conventibus disserere solebant episcopi, etsi non omnibus semper facile erat verba Latina ab alienigenis prolata statim intellegere, et suspicamur clericos eadem gente ortos, si contigerit ut in huiusmodi conciliis inter se et seorsum ab aliis loquerentur, procliviores ad linguam patriam usurpandam plerumque fuisse. Sermo autem Latinus ab hominibus eruditis peregre manentibus vel itinerantibus, qui nulla legatione fungebantur, sed alii alia commercia cum incolis doctis habebant, saepe usurpabatur. Talia commercia Latina a Petro Burke, historico Britanno, in libro memorantur, quem ille de artis sermocinandi historia non ita pridem scripsit.5 Erasmus ille Roterodamus etiam cum hominibus stirpe Germanica oriundis Latine loqui malebat,6 qui etsi Batavicum sermonem habuit vernaculum et patrium, aliis tamen linguis dialectisve Germanicis vix colloqui potuisse videtur. Immo vero – id enim potius est dicendum – praeter linguam patriam nullam linguam vernaculam, lingua Gallica excepta, bene compertam habuisse putatur.7 Itaque Erasmum commercia vel familiaria et cottidiana cum Thoma Moro, cuius facundiam Latine loquentis non semel laudat, et cum aliis Britannis doctis lingua Latina plerumque habuisse veri simillimum est. Exstant etiam alia testimonia unde discimus Erasmum cum hominibus non solum eruditis, sed etiam semidoctis lingua Latina colloqui solitum esse.8 Etiam Itali quidam similem ob causam usum Latine loquendi defendunt , velut Franciscus Floridus Sabinus, vir doctus et Ciceronianorum adversarius, qui hominem facultate Latine sermocinandi praeditum multis saec. XVI scripsit, satis apertam facit. Linguam enim Latinam in legationibus usurpari asseverat multosque homines in legationibus non minus libenter quam necessario cum aliis legatis Latine loqui. Videatur opus Iosephi Mariae Maestre Maestre cui index “El Brocense contra el Inglés Henry Jason,” p. 213. 5 In libro Petri Burke, qui The Art of Conversation inscribitur, pp. 34-65. Petrus ille, quamvis colloquiorum Latinorum mentionem faciat, rei tamen Latinae non est in primis studiosus, sed potius rationum quarundam qualibet lingua sermocinandi, quibus homines commercia inter se habere solebant. Quomodo homines docti apud externas gentes manentes ope linguae Latinae nonnumquam cum incolis sermocinati sint etiam indicat Ludovicus Massebieau, in opere, c. t. Les Colloques Scolaires, pp. 36-37. 6 Haec Erasmi consuetudo explicatur in opere, quod inscribitur Des. Erasmi Roterodami opus epistularum, ed. P.S. Allen, Tom. V, p. 128, ann. 85. 7 Legantur etiam dicta Iacobi Chomarat, in opere c. i. Grammaire et rhétorique chez Erasme, Tom. I, pp. 127-157. Multis...

Share