In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

III. DE COLLOQUIIS FAMILIARIBUS Praeceptores et professores qui studia humanitatis bonasque litteras propagare nitebantur, sermonem Latinum neglegentia quadam diuturna (hoc est, multorum saeculorum) corruptum emendare et in nitorem pristinum restituere volebant. Quod quo absolutius efficerent, magnam operam non tantum arti Latine scribendi, sed etiam sermoni cottidiano colloquiisque Latinis dederunt. Tales enim magistri, qui usum linguae Latinae cum studio eloquentiae semper esse coniungendum credebant, omnibus modis efficere studebant ut pueri in scholis versantes non lingua vix Latina, qualem magistri qui parvulos saeculis prioribus docuerant aequo animo accepisse videntur, sed emendatiore sermone colloquerentur .1 Quantopere facultatem ex tempore colloquendi fovere studuerint humanistae, documento sunt tot opera colloquiis familiaribus destinata , quae aetate litterarum renatarum scripta sunt et publici iuris facta.2 Multi litterarum praeceptores, quos inter numerantur clarissimi, quales sunt Erasmus, Vives, Corderius, Sturmius, Pontanus, dialogos breves vel “colloquia,” quod nomen saepius adhibetur ad huiusmodi dialogos indicandos , composuerunt, unde discipuli non solum mores bonos discere, 1 Contra Latine colloquendi consuetudines pravas, sed usu diuturno inveteratas vehementer ineunte saec. XVI pugnabant humanistae. Libellum integrum de hac re scripsit Maturinus Corderius, cui titulus De corrupti Sermonis emendatione libellus, in quo locutiones scholasticorum more translaticio blaterantium vix Latinas perstringit et ludibrio habet. Monet magistros Caelius Secundus Curio (qui iam adsit alius testis), ut omnia specimina illius sermonis Latini, qualis in academiis ante litteras renatas viguerat, a discipulis amoveant. “Sed enim caveat penitus a barbarorum* nugamentis, a quaestionibus super Donatum, et Glossa notabili cum argumentis et manuali. Nec differentiis (ita enim appellant) Grammaticorum magnopere nitendum: nam plerumque ea praecipere videntur, quorum penitus contraria magno autorum consensu liceat deprehendere , ut non aliter rectius utare, quam si contra atque isti docuerunt…” (in opere, c. t. Caelii Secundi Curionis schola, sive de perfecto grammatico, libri tres, p. 171). 2 Hoc litterarum genus a nonnullis eruditis his centum et quadraginta annis est tractatum . Legenda enim sunt quae dixit Franciscus Bierlaire, in opusculo, quod inscribitur “Colloques scolaires et civilités puériles au XVIe siècle,” et in alia commentatione, cui titulus “L’apprentissage du latin à la Renaissance.” Dialogos familiares etiam descripsit Marcella Derwa, in opusculo, cui index “Le dialogue pédagogique avant Érasme.” Duo praeterea libri huiusmodi dialogis dicati exstant, qui saec. XIX in publicum sunt emissi: quos iam in capite I memoravimus (cap. I ann. 12). 40 Terentius TUNBERG verum etiam sermonis cottidiani exempla sumere possent. Ne multa, propositum erat ut ipsi sermones discipulorum cottidiani ad incorruptam quandam linguae Latinae integritatem dirigerentur. Quod propositum nemo apertius, nemo enucleatius verbis exposuit quam Desiderius ille Erasmus Roterodamus, qui “praecepta volo esse pauca sed optima”, inquit; “quod reliquum est arbitror petendum ex optimis quibusque scriptoribus , aut ex eorum colloquio, qui sic loquuntur ut illi scripserunt.”3 Nec abs re fuerit animadvertere quot alii dialogi non ad linguam ipsam sed ad quodlibet argumentum spectantes aetate litterarum renatarum sint compositi, quorum auctores vestigiis videlicet Ciceronis in primis sed etiam aliorum insistentes dialogos aptissimos esse argumentis credebant , quae in arte rhetorica et in philosophia morali versarentur. At tales dialogi, quos nihil obstare videtur quin “philosophicos” appellemus, a colloquiis familiaribus vel scholasticis sunt prorsus secernendi.4 Nempe 3 Ep. 1115, ed. Allen, 4: 290, vv. 28-34. Non dissentit Caelius Secundus Curio, qui “… ita demum redolebit sermo noster Romanam civitatem”, inquit, “planusque et dilucidus erit, si in compositione verborum certos quosdam canonas ac veterum exempla et consuetudinem imitabimur. Saepe enim pueros comperi, cum Latinarum vocum magnam haberent copiam, tamen quia certam structurae rationem non norant, haud esse ausos loqui, quibus opera omnis collocata in literas unam hanc ob causam perierat, quod scientiam construendarum partium orationis formularumque praecepta non satis didicissent…. Hic autem summopere illud vitandum est, ne praeceptis et regulis, ut vocant, grammaticorum nimis confisi usum autorum negligamus – aut solo usu freti omnino canones contemnamus….” (p. 170). De eiusmodi sententiis apud litterarum renatarum fautores tam divulgatis accurate disserit Anna Moss, cuius haec verba sunt praecipue legenda: “... the humanist schoolboy was supposed to speak, write, and think as if he were an integrated member of the same speech community as Cicero and Virgil. Latin language learning in the late Middle Ages had started from non-classical Latin texts (the moralizing verses of the octo auctores of the typical late medieval school), was reinforced by a descriptive and prescriptive grammar, and normally ceased as soon as a certain adequacy had been attained….. For the humanists, what mattered was language in use, its specificities, and the cultural context from which those specificities acquired precision of meaning. Grammar and lexical usage were to be explored in the written discourse of ‘good...

Share