In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

I. DE ARGUMENTO NOSTRO1 Homines eruditi, qui in Europae regionibus ad occidentem spectantibus litterarum renatarum aetate floruerunt, vestigiis insistentes eorum, qui litteras totum per medium (quod dicitur) aevum coluerant, lingua Latina, sermone videlicet artium liberalium proprio et omnium doctorum communi, sedulo uti perseverabant. Nam iuvenes ecclesiae et litteris destinati linguam Latinam discebant, non solum ut artes, theologiam, scripturam sacram e libris Latine scriptis discerent, sed etiam ut ipsi eandem linguam usurparent scribentes et loquentes. Libri tam medio illo aevo quam litterarum et artium renascentium aetate Latine scripti adhuc exstant permulti: quibus perlectis, etiam nunc iudicare possumus quale quisque genus scribendi coluerit: at non tam facile iudicare valemus quibus modis, quam crebro, quam diligenter homines iam pridem emortui ex tempore et pro re nata soliti sint Latine colloqui. Scripta enim manent: verba, ut aiunt, volant. Exstant tamen testimonia atque indicia nonnulla, unde nobis quaedam saltem scire licet de eloquentia extemporali exculta ab hominibus eruditis, qui ex studiis humanitatis, quae ipsi profitebantur, ‘humanistae’ nominantur. Et operae pretium est, nostra quidem sententia, in hanc rem paulo diligentius inquirere. Data enim facultate non solum plura discendi de sermone familiari apud studiorum humanitatis cultores usitato, sed etiam considerandi quaenam ipsi grammatici de colloquiis Latinis deque eloquentia extemporali senserint, opera quoque ab illis scripta paulo accuratius et quasi quadam trutina aequiore tandem pensitare poterimus. Mos non solum in ludis et lyceis, sed etiam in academiis maioribus vel (ut verbo rerum scholasticarum proprio utamur) in studiorum universitatibus erat, ut scholae, praelectiones, disputationes scholasticae lingua Latina coram artium scientiarumque studiosis haberentur. Talis enim linguae Latinae usus iam antea in monasteriis et ludis litterariis inde a saeculo quinto post Christum natum exstiterat, ubi et theologia et artes 1 Loci ex multis libris excerpti et transcripti aut in orationis nostrae contextu aut in annotationibus leguntur: hisce in locis quaedam verba asteriscis [*] insignienda curavimus, quae ad consuetudinem sermocinandi vel etiam ad eloquentiam extemporalem praecipue pertinere viderentur. Quorum de usu qui plura legere cupiverit, caput huius opusculi VIII inspiciat, ubi cuiusque vocis vim breviter explicatam inveniat. 12 Terentius TUNBERG liberales sermone Latino tractabantur et tradebantur:2 et ab hac consuetudine vix ante saeculum duodevicesimum desciverunt litterarum magistri, qui parvulos et adulescentes in lyceis erudiebant, et artium periti, qui suam quisque scientiam in academiis maioribus profitebantur. Quin etiam homines docti, velut Erasmus ille Roterodamus aliique haud pauci, seorsum ab academiis et a coetibus scholasticis in congressu familiari cum sociis sermone Latino colloqui solebant. Etsi nulla lingua nova in usum hominum doctorum est aetate litterarum renatarum inducta, Latinitas tamen humanistica (ut ita dicamus) eo praesertim nomine ab eruditorum sermone prioribus saeculis usitato dinoscitur, quod professores studiorum humanitatis multo diligentius sermonem suum ad dicendi normas conformare studebant, quas apud auctores latinitatis veteres et Romanos deprehendere potuerant.3 Eandem ob causam, qui eloquentiam renatam colebant, operam non modo scriptis, sed etiam colloquiis Latinis diligenter dedisse videntur, ut quidam nitor vel familiari sermoni redderetur: documento enim sunt tot dialogi scholastici et alia opera huic rei destinata, quae saeculis XVI et XVII scripta et in publicum edita sunt, id quod paulo fusius postea explicabimus. Namque docti homines plerique omnes, qui et ipsi, litteris Latinis duce Petrarca in Italia medio saec. XIV suscitatis (ut ita dicamus) et postea pede2 Legantur quae de hac re scripserunt Ricardus Sharpe, in opusculo cui index “Latin in Everyday Life,” pp. 315-341, et Ioannes (vulgo Ian) Short, in commentatione quae “Bilingualism in Anglo-Norman England” inscribitur, p. 475. 3 Sententiam quandam ab hominibus vel doctissimis saepius decantatam non possumus hoc loco non memorare, qui credere volunt linguam Latinam totum per medium aevum quodammodo ‘vivam’ fuisse: at studiorum humanitatis fautores omnia genera scribendi et loquendi ad exempla veterum Romanorum et praecipue Ciceronis revocantes sermonem Latinum ad interitum redegisse. Ut exemplum unicum proponatur, talem sententiam legimus in opere optimo et utilissimo, quod condidit H. Rashdall, cui titulus The Universities of Europe in the Middle Ages (tom. III, pp. 343-344). Nos autem Iosephum IJsewijn – quo nemo litterarum Latinarum recentiorum exstitit peritior – rem acu (ut aiunt) tetigisse credimus negantem videlicet linguam Latinam ullo modo ‘vividiorem’ (ut linguam quandam talibus verbis describere liceat) medio illo aevo quam aetate litterarum renatarum fuisse (Companion to Neo-Latin Studies, Part I, pp. 41-42). Quam sane linguam utraque aetate doctorum, h.e. pauciorum litteras scientiasque colentium, propriam fuisse satisque amplo intervallo a linguis vernaculis semotam probe scimus. Tantum insuper abest ut studia bonarum litterarum atque humanitatis linguae Latinae exitio fuisse credamus, ut linguam Latinam propter normas dicendi ab humanitatis studiosis restitutas multo diutius in usu mansisse affirmare audeamus. Philosophi enim...

Share