In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

PRAEFATIUNCULA Hoc opusculum in publicum tradituri quantum auxilii ab hominibus doctissimis acceperimus silentio nolumus praeterire. Gratias igitur Roberto Black, Antonio Haaker, Udalrico Leinsle, Milenae Minkova, Ioanni Meyer, Nicolao Orme, Theoderico Sacré, Volfgango Schibel, Accio Watanabe ob consilia nobis perbenigne data agimus plurimas. Gratiam praeterea Antonio Haaker, Ioanni Meyer, Milenae Minkova, Theoderico Sacré, qui totum librum summa diligentia perlegerint, habemus tantam, quantam referre non possumus. Itaque, si quis hoc libro perlecto se quaedam didicisse senserit, scientiam, quam acceperit novam, non tantum nobis, sed etiam collegis eruditissimis, quos supra memoravimus , acceptam referat. Mendorum autem, si quae his in paginis adhuc latitant, ratio erit a nobis solis reposcenda. Dabamus Lexintoniae Kal. Feb. anno MMXII. ...

Share