-
Epilogus. Quid de litterarum Latinarum patrimonio senserint studiorum humanitatis fautores
- Leuven University Press
- Chapter
- Additional Information
EPILOGUS. QUID DE LITTERARUM LATINARUM PATRIMONIO SENSERINT STUDIORUM HUMANITATIS FAUTORES Nonnulli homines docti, qui ad cogitata sua tractanda et divulganda lingua Latina aetate litterarum renatarum utebantur, ut linguam Latinam aliquatenus a linguis vernaculis distare intellexerunt, ita tamen patrimonium litterarum Latinarum a veteribus Romanis sibi traditum etiam aetate sua crescere et augeri posse credebant. Quorum sententiae sunt nobis breviter considerandae. Pro explorato sane habemus nos verba quorundam eruditorum scitu dignissima neglegere et praetermittere. Quis autem potest opera omnium scriptorum qui hoc argumentum attigerunt invenire et legere? Veruntamen sententiae nonnullorum humanitatis praeceptorum hoc loco recensentur, quae videntur fuisse satis evulgatae. Ab Erasmo illo Roterodamo incipiamus, qui credere videtur non solum veterum opera, sed etiam monumenta eruditorum aetate sua florentium quandam auctoritatem habere. Quae sententia tam e dialogo Ciceroniano,1 quam ex quibusdam aliis Erasmi scriptis elucet. Auctores probati, secundum Erasmi opinionem, sunt in primis veteres illi Romani et pagani, qui opera palmaria scripserunt. Adduntur quoque ab Erasmo Christiani eloquentissimi, ecclesiae antiquae patres, velut Cyprianus et Hieronymus. Etiam quidam ex Erasmi aequalibus et ex illis qui paulo ante Erasmum floruerunt, possunt haberi tamquam auctores probati, modo ita loquantur et scribant, ut eorum sermo et oratio eloquentiam illam antiquam referat. Audiantur haec Erasmi verba. “De probatis autoribus loquor. Convivium inituri quem, inquimus, potissimum ad convivium vocabimus? Quid si adhibeatur Macrobius? Adhibeatur , sed bellaria sua, non somnium adferat. Aut certe vocetur Aulus Gellius Macrobio lautior hospes… Quid si Apuleium citemus, philosophum quidem illum sed fronte neutiquam tetrica? Si poetas malumus, veniat Catullus aut Martialis; aut si recentiores iuvat audire, vocetur Campanus, homo lepori iocisque natus. Accumbat Politianus, politissimi vir ingenii…” (ep. 61, ed. Allen, 1: 184-185, vv. 136-145). 1 De hac dialogi Ciceroniani parte fusius alibi disseruimus (in opusculo, cui inscriptio “Erasmi dialogum ‘Ciceronianum’ relegamus!”, pp. 266-271). 106 Terentius TUNBERG “Sed ut ad neotericos nostra festinet oratio, non verebor Hermolaum Barbarum , Picum Mirandulanum, Angelum Politianum vel in maximis authoribus ponere; qui suorum temporum vel doctrina vel eloquentia adeo non fuere contenti, ut mihi cum antiquitate certamen sumpsisse videantur, et haud scio an veterum permultos precesserint…” (ep. 126, ed. Allen, 1: 293, vv. 127-132). Haec satis iuvenis scripsit Erasmus, sed per totam vitam de praestantia recentiorum eodem modo sensisse videtur: dialogum enim Ciceronianum annum agens secundum et sexagesimum composuit.2 Marcus Antonius Sabellicus, qui exeunte saec. XV floruit, non multo aliter quam Erasmus de litterarum patrimonio sensisse videtur: litteras enim Latinas medio aevo cecidisse, at aetate sua iterum floruisse et florere opinatur.3 Audiatur et alius Italus: Hadrianus Cardinalis, homo doctus eloquentiaeque Ciceronianae fautor vehementissimus, cuius opusculum De sermone latino et modis Latine loquendi saepissime typis est descriptum et ad omnes fere Europae regiones divulgatum, quattuor litterarum Latinarum “tempora” distinguit, quae sunt “antiquissimum,” “antiquum,” “perfectum,” “imperfectum.”4 Cicero sane, si Hadriano assentimur, tempore “perfecto” floruit. Hadrianus autem vestigium quoddam verae Latinitatis exstare apud aequales suos fateri videtur, quod tamen in periculo versetur: nam invehitur in grammaticos qui dicta Apuleii, Sidonii, Capellae, Fulgentii malint usurpare quam locutiones Ciceronis proprias.5 At sperare videtur quosdam saltem praecepta sua secuturos eloquentiamque Latinam posse aliqua saltem ex parte servari. Hadrianus igitur opus suum eloquentiae candidatis destinat, ut “malorum auctorum 2 Inspiciatur et alia Erasmi epistula (Ep. 1146, ed. Allen, 4: 352), ubi Erasmus eloquentiam aetate sua florere, multosque exstare asseverat, quos eloquentiae studiosi utiliter imitentur. 3 In opere, quod inscribitur M. Antonii Sabellici de Latinae linguae reparatione dialogus. 4 Animadvertere debemus Hadrianum, cum de tempore imperfecto loquatur, locos afferre ex ipsis auctoribus Romanis, velut ex Seneca rhetore et e Tacito, qui ipsi eloquentiam ad culmen aetate Ciceronis venisse et postea in deterius esse sensim mutatam asseverant (in opusculo De sermone latino et modis Latine loquendi, ff. IVv-Vr). 5 Opinatur enim propter verborum priscorum studium nimis divulgatum “fore… brevi ut relicta vetere veraque Latinitate in aliam omnino linguam et quasi barbariem commigremus ” (op. cit., f. IIv). Hadrianus de litteratoribus fortasse cogitat, qualis fuit Philippus Beroaldus verborum Apuleianorum studiosus, qui nonnullos asseclas habuit. De tali studio apud nonnullos Italos exeunte saec. XV exorto legantur dicta Ioannis D’Amico, in opusculo, c. t. “The Progress of Renaissance Latin Prose.” [54.204.117.206] Project MUSE (2024-03-29 10:53 GMT) DE ARTe LATINE COLLOQUENDI ET EX TEMPORE DICENDI 107 imitatione omissa, perfectos illos Latini candoris paranetes6 agnoscant, studeant (sic), aemulentur …”7 Nulli auctores, nisi qui tempore Ciceronis floruerunt, sunt imitandi. Ex his auctoribus proficiscitur eloquentia: ex illis, qui post aetatem Ciceronis vixerunt, non eloquentia, sed doctrina accipitur.8 Itaque Hadrianus et verba priscae Latinitatis propria et verba...