-
Q. 5: Utrum substantia angeli sit composita ex materia et forma
- Leuven University Press
- Chapter
- Additional Information
58 QUAESTIONES HENRICO DE GANDAVO ATTRIBUTAE Ad duodevigesimum, quod «si Deus non produxit creaturam ab aeterno et postea produxit, quod accidit renovatio circa voluntatem eius» etc., dico quod non oportet, quia aeterna voluntate voluit ut 750 mundus crearetur quando creatus est; sicut si voluntas mea esset omnipotens et hodie vellem aliquid fieri cras, cras foret illud absque hoc quod in factione eius oporteret velle meum renovari. Ad undevigesimum, quod «si aliquis operatur antea non operabatur, noviter exivit de potentia in actum» etc., dico quod actio 755 interior in Deo aeterna est, et per illam actionem aeternam produxit creaturam in tempore. Nullo modo ergo exivit de potentia in actum quantum ad operationem interiorem. Nec proprie loquendo dicitur exivisse de potentia in actum quantum ad operationem exteriorem. Sed operatio exterior exivit in actum per operationem Dei interiorem. Nec 760 potest concludere quod si de novo operatus est operationem exteriorem, quod propter hoc aliqua novitas deciditur circa ipsum, quia ipsa operatio exterior nihil ponit in Deo, quamvis sit a Deo. Unde si volumus concedere quod potentia activa Dei de novo exivit in actum operationis exterioris, nullum sequitur inconveniens, quia verum est. 765 Ad vigesimum dicendum quod «instans semper est medium duorum temporum», dico quod falsum est. Instantia enim habet in primo instanti temporis quod ita fuit initium futuritionis, quod non fuit finis praeteriti. Et sic pateant solutiones ad omnia argumenta. 770 QUAESTIO 5 UTRUM SUBSTANTIA ANGELI SIT COMPOSITA EX MATERIA ET FORMA Quaeritur utrum substantia angeli sit composita ex materia et forma. Arguitur primo quod non, quia materia non potest distingui in 5 partes nisi per quantitatem; ergo si in uno angelo esset una pars materiae et in alio alia pars materiae ita quod haec distincta ab illa, 748 si…750 eius] Cf. supra, p. 38, 101-106. | 754 si…755 actum] Cf. supra, p. 38, 107-108. | 766 instans…767 temporum] Cf. supra, p. 38, 114. | 3 Quaeritur] Cf. HENR. DE GAND., Quodl. II, q. 8: Utrum possint fieri a Deo duo angeli solis substantialibus distincti (ed. R. WIELOCKX, p. 35-57); ID., Quodl. VII, q. 8: Utrum in angelis sit compositio ex genere et differentia (ed. G. WILSON, p. 47-63). 59 Q. 5: UTRUM ANGELUS SIT COMPOSITUS EX MATERIA ET FORMA sequeretur quod materia angeli haberet quantitatem, et ita quod angelus esset quantus quantitate dimensiva, quod falsum est. Item, «potentiae cognoscuntur per actus, et actus per obiecta»; sed obiectum 10 intellectus angelici oportet esse abstractum a materia et a condicionibus materiae; ergo intelligentia ipsius angeli est immaterialis et praeter condiciones materiae; ergo potentia similiter et ex consequenti substantia. Item, forma rei verius est in intellectu quam in materia extra; ergo 15 caliditas verius est in intellectu quam in materia extra. Sed caliditas vel aliqua alia qualitas existens in re extra in substantia materiali facit quantum tale, et haec caliditas calidum, albedo album, et sic de aliis. Ergo cum verius esse habeat in intellectu, ut dictum est, si intellectus sit materialis, faciet quantum tale, hoc est caliditas faciet ipsum calidum, et 20 nigredo nigrum, et sic de aliis, quod absurdum est. Item, AVICENNA Io M e t a p h y s i c a e suae cap.o 2o dicit sic:«Manifestum est quod esse substantiae, in quantum est substantia tantum, non pendet ex materia; alioquin non esset substantia nisi sensibilis.» Unde per ipsum nulla substantia habet materiam nisi sensibilis. Sed angelus non est 25 substantia sensibilis, sed intellectualis; ergo nullam habet materiam. Item, materia non est necessaria angelis propter esse; ergo nec propter ea quae sequuntur esse; ergo nullo modo est eis necessaria. Probatio maioris: non est necessaria propter esse nisi propter possibilitatem ad esse; sed in angelis nulla fuit possibilitas ad esse 30 antequam essent, quia tota possibilitas sui esse fuit ex parte potentiae facientis. Ergo materia non fuit eis necessaria propter esse. Item, AUGUSTINUS IIIo D e l i b e r o a r b i t r i o cap.o 12o dicit sic: «Quidquid tibi vera ratione melius occurreret, scias fecisse Deum tamquam bonorum omnium Conditorem.» Item, eodem capitulo dicit sic: «Non esse 35 autem quod vera ratione cogitas non potest. Non enim tu potes aliquid melius in creatura cogitare quod Creatorem artificem fugerit.» Ex his verbis videtur velle AUGUSTINUS quod Deus fecerit in creatura quidquid melius vera ratione possumus cogitare. Sed vera ratione possumus cogitare formam sine materia substantialem; ergo videtur quod Deus fecerit in creatura 40 12 immaterialis] immateriale A 37 quod] quam A 10 potentiae…obiecta] ARIST., De anima, II, c...