In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

20 QUAESTIONES HENRICO DE GANDAVO ATTRIBUTAE quam ens medium ens infimum. Et ideo non sequitur quod si ens medium non contineat in se omnes perfectiones entium sub se contentorum, quod propter hoc ens supremum non contineat in se omnes perfectiones omnium entium, tam mediorum quam infimorum. 370 In veritate enim habet eas in se, tamen per modum altiorem et nobiliorem in infinitum. Ad duodecimum, quod «ratio finiti est ratio actus» etc., dico quod verum est de finitate qua potentia finitur per actum. Et loquendo de infinito quod opponitur illi finitati, verum est quod ratio eius est ratio 375 potentiae. Sed tale infinitum in Deo non ponimus, ut superius est visum. Ad decimum tertium, quod «si summa essentia est summe bona, omnis essentia est bona» etc., dico quod verum est, sed non est simile de ista consequentia et de ista ‘si summa essentia est summe infinita, 380 omnis essentia est infinita’, quia bonitas communicabilis est creaturis, non autem infinitas. Ad decimum quartum, quod «infinitum a nullo exceditur neque a se neque ab alio» etc., dico quod verum est. Et cum dicis postea quod essentia Dei exceditur a sua scientia, dico quod in essendo falsum est. 385 Idem enim quod est Dei scientia in nullo excedit illud quod est eius essentia; quamvis enim scientia Dei sciat multa quae non sunt ipsa essentia, non propter hoc sequitur quod ipsa scientia in essendo excedat eius essentiam. Et sic patet solutio ad argumenta ad oppositam partem. 390 QUAESTIO 3 UTRUM ALIQUID ALIUD A DEO SIT ACTU INFINITUM Quaeritur utrum aliquid aliud a Deo sit actu infinitum vel esse posset. Et videtur quod sic. Delectatio qua beati delectantur in Deo actu 5 est infinita intensione, ut probabo, et tamen illa delectatio non est Deus. Ergo aliquid aliud a Deo est actu infinitum. Omne finitum per 369 contentorum] conteptorum A 373 ratio1…actus] Cf. supra, p. 10, 65-66. | 376 superius…377 visum] Cf. supra, p. 13, 164-171. | 378 si…379 bona] Cf. supra, p. 10, 69-70. | 383 infinitum…384 alio] Cf. supra, p. 10, 77. | 390 ad oppositam] Cf. supra, pp. 10, 80-11, 93. 21 Q. 3: UTRUM ALIQUID ALIUD A DEO SIT ACTU INFINITUM additionem secundum eandem quantitatem potest attingere quodcumque finitum; sed nulla delectatio, quantumcumque augeatur, potest esse tanta quanta est illa qua beati delectantur in Deo; ergo illa est 10 infinita. Item, omne corpus est in loco; sed si non esset actu infinitum in corporibus, esset aliquod corpus non in loco, ut probabo; ergo est actu infinita multitudo corporum sese invicem locantium. Probatio maioris: maiorem habitudinem habet corpus ad locum quam spiritus; sed omnis 15 spiritus est in loco, secundum sententiam magistrorum et Parisiensium episcopi qui excommunicavit contrarium defendentes et dogmatizantes; ergo multo fortius omne corpus est in loco. Quod autem erat aliquod corpus non in loco, si non esset infinita multitudo in corporibus, probo sic: quia, secundum PHILOSOPHUM IVo P h y s i c o r u m «locus est 20 ultimum continentis», ergo cum sit ultimum corpus, non esset aliud corpus continens ipsum, sequeretur quod ultimum corpus non esset in loco. Item, caritas viae est unigenea cum caritate patriae, quia caritas viae perficitur in patria; sed caritas viae, quantumcumque crescat, numquam potest esse tanta quanta est caritas patriae; ergo cum tantum 25 possit addi cuicumque finito quod attingit quodcumque finitum, sequitur, ut videtur, quod caritas patriae sit infinita, et tamen illa non est Deus. Item, entium in potentia sunt veritates in actu; sed in continuo sunt infinita puncta in potentia, quia continuum est divisibile in 30 infinitum; ergo infinitae sunt veritates in actu. Minor manifesta est. Maior probatur sic: verum est actu quod est | in potentia est in potentia. 151v Ergo entis in potentia est veritas actu. Item, quod habet infinitam potentiam habet infinitam essentiam quia, ut potest trahi ex verbis PHILOSOPHI VIIIo P h y s i c o r u m : 35 potentia infinita non potest esse nisi in essentia infinita; sed intellectus creatus habet infinitam potentiam, quia numquam potest tot intelligere quin plura; ergo habet infinitam essentiam. Item, Deus potest dare quantitati quidquid quantitati non repugnat, quia potest facere omne illud quod non includit 40 16 Parisiensium episcopi] Cf. R. HISSETTE, Enquête sur les 219 Articles Condamnés à Paris le 7 Mars 1277, art. 55, Philosophes Médiévaux XXII (Louvain-Paris 1977, p. 104); D. PICHÉ-C. LAFLEUR, La condamnation parisienne de 1277. Texte latin, traduction, introduction et commentaire (Paris, 1999, p. 140, § 204). | 20 locus…21 continentis] ARIST., Physica, IV c...

Share