In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

8 QUAESTIONES HENRICO DE GANDAVO ATTRIBUTAE quod persona Filii Dei suppositat naturam humanam sicut suppositum naturam, non ratione possibilitatis sed ratione actualitatis. Ad quartum, quod «omnis pluralitas repugnat simplicitati, quia repugnat unitati» etc., dico quod verum est de pluralitate reali secundum 165 aliquid absolutum. Realis enim pluralitas in Deo non est. Sed de pluralitate secundum rationem vel de pluralitate secundum relationes non habet necessitatem. Talem autem pluralitatem in Deo ponimus, non pluralitatem secundum aliquid absolutum. Ad quintum, quod «productio non terminatur ad relationem nisi 170 per hoc quod producitur aliquid absolutum» etc., dico quod verum est loquendo de relatione in creaturis, quia relationes in creaturis non sunt subsistentes. Sed non est verum loquendo de Creatore, quia relationes in Deo sunt subsistentes, quia paternitas in quantum subsistens est persona Patris, et filiatio in quantum subsistens est persona Filii, et 175 spiratio passiva in quantum subsistens est persona Spiritus Sancti. Et sic patent solutiones ad ea quae arguebantur. QUAESTIO 2 UTRUM DEUS SIT INFINITUS Consequenter quaeritur utrum Deus sit infinitus. Et videtur quod non. PHILOSOPHUS IIIo P h y s i c o r u m loquens de infinito dicit quod «esse ipsius privatio est»; sed privatio in Deo non 5 cadit, quia est carentia alicuius perfectionis quam res nata est habere; ergo infinitas in Deo non est. Item, potentia quae ita potest hoc quod non illud est finita, ergo a simili, essentia quae ita est hoc quod non illud est finita; sed essentia divina ita est ipsamet quod non est alia essentia; ergo essentia Dei est 10 finita. Item, omnis positio nobilior est quacumque negatione, ut ostendam; sed finitum dicit positionem finis, infinitum negationem finis; ergo finitum nobilius est infinito. Sed nobilius Deo attribuendum est. Ergo magis debet dici Deus finitus quam infinitus. Maior patet sic: 15 positio dicit aliquam entitatem, negatio nullam entitatem. Omnis enim entitas nobilior est non-entitate; immo, ut melius dicam, in non-entitate nulla penitus est nobilitas. Ergo positio quaelibet nobilior est negatione quacumque. 164 omnis…165 unitati] Cf. supra, p. 4, 34-38. | 170 productio…171 absolutum] Cf. supra, p. 4, 40-42. | 5 esse…est] ARIST., Physica, III c. 7 (Transl. Vetus, ed. F. BOSSIER-J. BRAMS, p. 132, 8-9; 208a 1-2). 9 Q. 2: UTRUM DEUS SIT INFINITUS Item, quod est verum Deo est verum simpliciter; ergo quod est 20 finitum Deo est finitum simpliciter; sed divina essentia est finita divino intellectui, ut ostendam; ergo est finita simpliciter. Maior plana est. Minorem probo sic: dicit AUGUSTINUS libro 8 3 Q u a e s t i o n u m quaestione 15a: «Quod se comprehendit finitum est sibi»; sed Deus comprehendit se, quia, ut dicit AUGUSTINUS D e v i d e n d o D e o 25 a d Pa u l i n a m : «Totum comprehenditur videndo, quod ita videtur, ut nihil eius lateat videntem»; sed nihil Dei latet se; ergo comprehendit se. Item, non est contra naturam quod effectus sit aequalis suae causae in duratione infinita, ut ostendam; ergo a simili potest esse aequalis suae causae infinitate essentiae; ergo si Deus esset infinitus in 30 essentia, posset producere effectum infinitum in essentia, quod falsum est. Maior patet, sicut dicit AUGUSTINUS VIo D e Tr i n i t a t e cap.o 1o quod «candor qui gignitur ab igne atque diffunditur, coaevus est illi, et esset coaeternus si ignis esset aeternus.» Item, bonitas infinita magis inclinaret affectum ad sui dilectionem 35 quam bonitas finita, quia in bonitate infinita nihil posset inveniri non diligibile; sed bonitas proximi, quae finita est, magis inclinat affectum ad diligendum se quam bonitas Dei, ut ostendam; ergo bonitas Dei non est infinita; ergo nec essentia eius. Quod autem bonitas proximi magis inclinet affectum ad diligendum se quam bonitas Dei, probo sic: dicit 40 IOANNES in prima canonica sua cap.o4o: «Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere?» Hic videtur insinuare quod facilius est diligere fratrem quam Deum. Item, infinitum, secundum quod infinitum est, est ignotum, ut habetur in Io P h y s i c o r u m ; sed si Deus est infinitus, ipse est 45 infinitus in quantum Deus; ergo si Deus est infinitus, ipse est ignotus in quantum Deus, quod falsum est. Item, sicut se habet infinita substantia ad alias substantias, ita infinitum corpus ad alia corpora; sed si esset infinitum corpus, non compateretur secum aliud corpus, nec finitum nec infinitum; ergo 50 similiter, ut videtur, si substantia Dei esset infinita...

Share