In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

Utrum creaturae ad Deum sit aliqua relatio realis. 1. Videtur quod non, quia relativa dicuntur ad convertentiam, | B 12rb secundum Philosophum in Praedicamentis; sed Dei ad creaturam non est aliqua relatio realis; ergo nec e converso. 5 2. Contra: quia causati ad causam, secundum Philosophum V Metaphysicae, est relatio realis; | natura est realis effectus Dei; ergo P 17ra etc. 3. Respondeo quod sic. Ad cuius evidentiam est sciendum quod 10 respectus creaturae ad Deum est duplex: quidam per modum actus primi et quiescentis, qui quidem consequitur ipsam creaturam, et alius per modum actus secundi praevii, ut origo sive productio, sive quocumque modo nominetur, qui quidem intelligitur ut medians inter creaturam originatam et Deum originantem. | C 113ra 15 4. Tunc hoc praemisso, pono duas conclusiones pro solutione quaestionis. Prima est quod respectus praeintellectus creaturae per modum actus secundi praevii non est respectus realis, sed praecise rationis. Secunda est quod ille alius respectus consequens creaturam per modum actus primi est relatio realis. 20 5. Primam probo primo sic: nullus respectus praeintellectus suo fundamento potest esse realis; omnis enim respectus realis necessario praesupponit fundamentum, quidquid sit de termino. Sed huiusmodi 7,3 Videtur] Et praem. N 4 secundum…Praedicamentis] libro praedicamentorum P 5 nec…converso] etc. PY 6 quia] om. P | causati] creati C | secundum…7 Metaphysicae] om. P 7 realis1] v metaphysicae add. P | realis effectus] inv. N | ergo etc.] om. L 12 quidem] om. P 13 praevii] primi NY 14 modo] nomine P | qui] quae BC 17 Prima] conclusio add. N 18 praevii] mg. P primi Y 19 Secunda] conclusio add. N | ille] iste CY 22 primo] om. P | primo sic] inv. L | nullus…23 realis1] mg. P quia add. mg. P 23 enim] om. P 7,4 secundum Philosophum] ARISTOTELES, Categoriae, cap. 7 (AL I-1, p. 19; 6b29). 6 secundum Philosophum] ARISTOTELES, Metaphysica V, cap. 2 (AL XXV-3, p. 95; 1014a21-22). 106 REPORTATIO A IN II SENTENTIARUM respectus originis creaturae praeintelligitur suo fundamento, puta ipsa 25 creatura, cum sit sive praeintelligatur quasi sicut via ad ipsam. Ergo etc. 6. Praeterea, illud quod praeintelligitur primo esse absoluto non est aliquid reale; primum enim esse reale rei est absolutum, non relativum . Sed huiusmodi originatio praeintelligitur primo esse creaturae. 30 Ergo etc. 7. Praeterea, quod praeintelligitur primo esse substantiali rei non est aliquid ex parte rei; substantia enim est primum omnium, secundum Philosophum VII Metaphysicae. Sed huiusmodi originatio praeintelligitur primo esse substantiali quod habet creatura. Ergo ipsa 35 formaliter accepta non est aliquid in re extra. 8. Praeterea, prima causa simpliciter per primam causalitatem simpliciter causat primum ens simpliciter creabile, non ens secundum quid creabile; sed Deus | est simpliciter prima causa, cuius prima L 154ra causalitas ad extra est ipsa creatio; primum autem creabile simpliciter 40 est substantia, non origo aliqua media. Sed si huiusmodi origo esset aliquid in re, esset creabilis, saltem sicut passio. Ergo Deus, qui est primum agens simpliciter per primam causalitatem, primo ponit in esse substantiam, quae est primum et simpliciter primum creabile, non autem aliquod accidens, cum tale sit tantum secundum quid creabile. 45 9. Secus autem est de agente secundario. Agens enim secundarium , puta creatum, nec est primum agens simpliciter, nec eius 26 sit sive] om. L | sicut] om. P | ipsam] creaturam N 28 praeintelligitur] post intelligitur B | absoluto] absolute L 29 est2] esse add. NP 30 huiusmodi] re add. sed exp. C originatio] origo L | praeintelligitur…32 quod] om. (hom.) L 33 substantia] subiectum L enim] ipsum Y | enim est] inv. BC tamen est Y ipsum add. sed del. Y | omnium] entium add. N | secundum Philosophum] om. L 34 huiusmodi] origo vel add. N 35 substantiali] substantiale BNY secundum add. C | Ergo] mg. P 37 causalitatem] vel creationem add. L 38 creabile] causale P | secundum] sed sed corr. B 39 creabile] causale PY 42 re] extra add. N | esset] mg. P | esset creabilis] inv. L | creabilis] creabile B causalis P in re add. sed exp. Y 44 primum1] principium N | et…primum2] fundamentum P | creabile] causale PY om. N 45 tantum] om. NP 47 nec1] non LN 25 ipsa creatura] scil. praeintelligitur ipsae creaturae. 33 secundum Philosophum] ARISTOTELES, Metaphysica VII, cap. 1 (AL XXV-3, p. 133; 1028a32-33): “Substantia omnium primum, ratione et notitia et tempore”. [52.14.150.55] Project MUSE (2024-04-25 04:33 GMT) 107 Q. 7: UTRUM CREATURAE AD DEUM SIT ALIQUA RELATIO REALIS causalitas est prima simpliciter, et ideo tale primo ponit in esse accidens , puta productionem qua mediante ponit in esse terminum eius. Hoc autem...

Share