In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

Utrum creatio et conservatio sint idem realiter. 1. Videtur quod non, quia sicut se habet generatio naturalis ad conservationem naturalem, ita productio supernaturalis ad conservationem supernaturalem. Sed generatio vel productio naturalis distin- 5 guitur a conservatione; transacta enim generatione qua ignis generat calorem in aqua, calor conservatur a sole. Ergo etc. 2. Contra: quia eadem potentia respectu eiusdem obiecti non habet plures operationes sive actiones immediatas eiusdem | ordinis; B 10ra sed potentia Dei creativa et conservativa est eadem, res etiam creabilis 10 et conservabilis est eadem, et creatio et conservatio terminantur immediate super ipsam; ergo etc. 3. Respondeo quod non distinguuntur realiter nec formaliter, nec aliquo modo extra intellectum. Et primo, ostendam hoc per aliquas 15 rationes. Secundo, excludam aliquas obiectiones. 4. Quoad primum arguo sic: omne productum productione sive actione eadem indivisibili, semper stante eadem actione qua produci- 20 tur, conservatur. Ista patet, quoniam stante actione productiva termini est terminus; ergo, si eadem actio productiva termini semper stat, et terminus similiter. Sed omne creatum a Deo est creatum a Deo creatione stante cum termino, quamdiu stat terminus creationis. Ergo, eadem actione qua creatur, conservatur, et ita per consequens creatio 25 4,2 Utrum] praem. quaeritur N 3 generatio] vel productio add. N 6 qua] quae Y 7 a sole] om. Y 8 obiecti] subiecti LN 9 actiones] om. BCLNY 10 res] ares sed corr. C etiam] et N 11 est] idem add. sed exp. Y | conservatio] conspiratio C | terminantur] terminatur BCY 15 Et primo] iter. Y | ostendam] ostenditur NY 16 rationes] om. L obiectiones] etc. add. N 19 Quoad] Quantum ad NP | arguo] arguitur N | omne] commune (?) Y | sive actione] om. Y 20 semper stante] om. L 21 conservatur] conservatio Y | Ista patet] inv. C | quoniam] quia L | productiva] eius add. sed exp. BC est tantum add. sed. del. P | termini] non N 22 est] stat P | actio] productio sed corr. in terminus Y | termini] mg. P lec. dub. Y non L 23 omne] esse BC | a Deo1] om. P creatum2] causatum C 25 ita] om. N 86 REPORTATIO A IN II SENTENTIARUM et conservatio non distinguuntur realiter, sed sunt idem. Probo minorem , puta quod creatio qua caelum fuit creatum a principio stat nunc, et sic | de quolibet alio creato, et hoc sic: omnis productio transiens P 14rb secundum rem stante termino est accidens; sed creatio non est accidens – omnis enim productio quae est accidens praesupponit subiec30 tum; creatio autem non praesupponit subiectum, cum sit de nihilo. Ergo ipsa non transit, sed manet quamdiu manet terminus eius. 5. Praeterea secundo, si conservatio passiva differret realiter a creatione passiva, tunc conservatio ipsa passiva succederet | creationi L 151vb passivae; | stante enim creatione, non oportet ponere aliquam actio- C 111va 35 nem. Sed omnis actio succedens actioni circa eundem terminum est accidens illi termino; eadem enim re manente, non potest transire eius substantia. Ergo tam creatio quam etiam conservatio est accidens eidem rei creatae et conservatae. Sed prius simpliciter in actu non dependet a posteriori; subiectum autem prius est simpliciter accidente; 40 ergo, cum conservatio sit accidens sicut et creatio, res potest manere in esse sine ipsa. 6. Confirmatur, quia magis dependet accidens a subiecto quam subiectum ab accidente; sed Deus potest absolvere accidens a subiecto ; ergo multo magis potest absolvere subiectum a quocumque acci45 dente posteriori et ab ipso subiecto realiter differente. Sed si conservatio distingueretur realiter a creatione, ipsa esset accidens distinctum realiter ab ipsa re quae conservatur; ergo etc. 7. Praeterea, si creatio distinguitur realiter a conservatione, aut huiusmodi conservatio-passio est tota simul, aut est successive fluens. 50 27 puta] secundum P | fuit] mg. P 28 et1] sup. lin. P | quolibet alio] inv. BN | hoc] om. LN 29 termino] non Y | sed…accidens2] om. (hom.) N | sed…30 accidens] om. (hom.) Y 30 enim productio] inv. BC | subiectum] cum sit de nihilo add. sed exp. B 31 creatio…subiectum] om. (hom.) LNY | autem…subiectum] mg. P 32 eius] ergo etc. add. P 33 conservatio] conversatio B creatio LP 34 creatione] conservatione LP passiva1] om. P | succederet] ipso add. P | creationi passivae] inv. L lec. dub. Y 35 enim creatione] inv. Y 36 eundem terminum] inv. Y 37 re manente] remanente C 38 quam] cum Y | accidens] actionis C 39 rei] om. Y | creatae] causatae (?) C 40 posteriori] potentia Y | accidente] sic add. L. 41 cum conservatio] inv. L | accidens] et add. Y | res] non add. L 42 ipsa] ea Y 44 subiectum…accidente] e converso L 45 quocumque] quolibet Y 46 posteriori] posterius C 47 distingueretur] distinguatur C...

Share