In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

340 I PRO S LOG ION Ergone misericordia tua nascitur ex iustitia tua? Ergone parcis malis ex iustitia? Si sic est, Domine, si sic est, doce me quomodo est. An quia iustum est te sic esse bonum, ut nequeas intelligi melior, et sic potenter operari, ut non possis cogitari potentius? Quid enim hoc iustius? Hoc utique non fieret, si esses bonus tantum retribuendo et non parcendo, et si faceres de non bonis tantum bonos et non etiam de malis. Hoc itaque modo iustum est ut parcas malis, et ut facias bonos de malis. Denique quod non iuste fit, non debet fieri; et quod non debet fieri, iniuste fit. Si ergo non iuste malis misereris , non debes misereri; et si non debes misereri, iniuste misereris. Quod si nefas est dicere, fas est credere te iuste misereri malis. CAPITULUM X Quomodo iuste puniat et iuste parcat malis Sed et iustum est, ut malos punias. Quid namque iustius , quam ut boni bona et mali mala recipiant? Quomodo ergo et iustum est ut malos punias, et iustum est ut malis parcas? An alio modo iuste punis malos, et alio modo iuste parcis malis? Cum enim punis malos, iustum est, quia illorum meritis convenit; cum vero parcis malis, iustum est, non quia illorum meritis, sed quia bonitati tuae condecens est. Nam parcendo malis ita iustus es secundum te et non secundum nos, sicut misericors es secundum nos et non secundum teo Quoniam salvando nos, quos iuste perderes, sicut misericors es, non quia tu sentias affectum , sed quia nos sentimus effectum: ita iustus es, non quia nobis reddas debitum, sed quia facis quod decet te summe bonum. Sic itaque sine repugnantia iuste punis et iuste parcis. 340 I PRO S LOG ION Ergone misericordia tua nascitur ex iustitia tua? Ergone parcis malis ex iustitia? Si sic est, Domine, si sic est, doce me quomodo est. An quia iustum est te sic esse bonum, ut nequeas intelligi melior, et sic potenter operari, ut non possis cogitari potentius? Quid enim hoc iustius? Hoc utique non fieret, si esses bonus tantum retribuendo et non parcendo, et si faceres de non bonis tantum bonos et non etiam de malis. Hoc itaque modo iustum est ut parcas malis, et ut facias bonos de malis. Denique quod non iuste fit, non debet fieri; et quod non debet fieri, iniuste fit. Si ergo non iuste malis misereris , non debes misereri; et si non debes misereri, iniuste misereris. Quod si nefas est dicere, fas est credere te iuste misereri malis. CAPITULUM X Quomodo iuste puniat et iuste parcat malis Sed et iustum est, ut malos punias. Quid namque iustius , quam ut boni bona et mali mala recipiant? Quomodo ergo et iustum est ut malos punias, et iustum est ut malis parcas? An alio modo iuste punis malos, et alio modo iuste parcis malis? Cum enim punis malos, iustum est, quia illorum meritis convenit; cum vero parcis malis, iustum est, non quia illorum meritis, sed quia bonitati tuae condecens est. Nam parcendo malis ita iustus es secundum te et non secundum nos, sicut misericors es secundum nos et non secundum teo Quoniam salvando nos, quos iuste perderes, sicut misericors es, non quia tu sentias affectum , sed quia nos sentimus effectum: ita iustus es, non quia nobis reddas debitum, sed quia facis quod decet te summe bonum. Sic itaque sine repugnantia iuste punis et iuste parcis. 341 I Text and Translation Is not your mercy then born of your justice? Do you not then spare the evil out ofjustice? And ifthis is so, lord, ifit is so, teach me how it is. Is it because it is just for you to be so good that you cannot be understood to be better, and to be operatingwith so much power that you cannot be thought to be more powerful? For what is morejust than this? But surely this would not be ifyou were good only through retribution and not by sparing, and ifyou made good only those who are not good, and not those who are evil as well. In this way, then, it is just that you spare the evil, and from the evil make good. In the end, what is not just ought not to be; and what oughtnot to be is unjust. If, then, it is not just for you t~ be merciful to the evil, you ought not to be merciful; and ifyou should not be merciful, your mercy is unjust. But ifit is irreverent to say this, then it is right to...

Share