In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

336 I PRO S LOG ION CAPITULUM IX Quomodo totus iustus et summe iustus parcat malis, et quod iuste misereatur malis Verum malis quomodo parcis, si es totus iustus et summe iustus? Quomodo enim totus et summe iustus facit aliquid non iustum? Aut quae iustitia est merenti mortem aeternam dare vitam sempiternam? Unde ergo, bone Deus, bone bonis et malis, unde tibi salvare malos, si hoc non est iustum, et tu non facis aliquid non iustum? An quia bonitas tua est incomprehensibilis, latet 1 Tm 6:16 hoc in luce inaccessibili quam inhabitas? Vere in altissimo et secretissimo bonitatis tuae latet fons, unde manat fluvius misericordiae tuae. Nam cum totus et summe iustus sis, tamen idcirco etiam malis benignus es, quia totus summe bonus es. Minus namque bonus esses, si nulli malo esses benignus. Melior est enim qui et bonis et malis bonus est, quam qui bonis tantum est bonus. Et melior est, qui malis et puniendo et parcendo est bonus, quam qui puniendo tantum. Ideo ergo misericors es, quia totus et summe bonus es. Et cum forsitan videatur, cur bonis bona et malis mala retribuas, illud certe penitus est mirandum, cur tu totus iustus et nullo egens malis et reis tuis bona tribuas. o altitudo bonitatis tuae, Deus! et videtur, unde sis misericors, et non pervidetur. Cernitur, unde flumen manat, et non perspicitur fons, unde nascatur. Nam et de plenitudine bonitatis est, quia peccatoribus tuis pius es; et in altitudine bonitatis latet, qua ratione hoc es. Etenim licet bonis bona et malis mala ex bonitate retribuas, ratio tamen iustitiae hoc postulare videtur. 336 I PRO S LOG ION CAPITULUM IX Quomodo totus iustus et summe iustus parcat malis, et quod iuste misereatur malis Verum malis quomodo parcis, si es totus iustus et summe iustus? Quomodo enim totus et summe iustus facit aliquid non iustum? Aut quae iustitia est merenti mortem aeternam dare vitam sempiternam? Unde ergo, bone Deus, bone bonis et malis, unde tibi salvare malos, si hoc non est iustum, et tu non facis aliquid non iustum? An quia bonitas tua est incomprehensibilis, latet 1 Tm 6:16 hoc in luce inaccessibili quam inhabitas? Vere in altissimo et secretissimo bonitatis tuae latet fons, unde manat fluvius misericordiae tuae. Nam cum totus et summe iustus sis, tamen idcirco etiam malis benignus es, quia totus summe bonus es. Minus namque bonus esses, si nulli malo esses benignus. Melior est enim qui et bonis et malis bonus est, quam qui bonis tantum est bonus. Et melior est, qui malis et puniendo et parcendo est bonus, quam qui puniendo tantum. Ideo ergo misericors es, quia totus et summe bonus es. Et cum forsitan videatur, cur bonis bona et malis mala retribuas, illud certe penitus est mirandum, cur tu totus iustus et nullo egens malis et reis tuis bona tribuas. o altitudo bonitatis tuae, Deus! et videtur, unde sis misericors, et non pervidetur. Cernitur, unde flumen manat, et non perspicitur fons, unde nascatur. Nam et de plenitudine bonitatis est, quia peccatoribus tuis pius es; et in altitudine bonitatis latet, qua ratione hoc es. Etenim licet bonis bona et malis mala ex bonitate retribuas, ratio tamen iustitiae hoc postulare videtur. 337 I Text and Translation Chapter 9 How he who is wholly just and supremelyjust spares the wicked; and that it is just to have pity on them But how is it that you spare the wicked ifyou are totally just and supremelyjust? For how is it that one who is wholly and supremely just does something that is not just? Or what kind ofjustice is it to give everlasting life to one who is deserving of eternal death? How, then, good God-good to both the good and the evil-how is it that you save the evil, ifthis is not just, but do nothing that is not just? Or, since your goodness is incomprehensible, is this hidden in the inaccessible light which you inhabit? Truly, in the most lofty and secret element ofyour goodness is hidden the fount from which the stream ofyour mercy flows. For while you are wholly and supremely just, you are nonetheless also benign to the wicked, since you are wholly and supremely good. You would then be less good ifyou were benign to none ofthe evil. For he who is good to both the good and the evil is better than one who is good only to the good. And he is better who is good by both punishing and sparing the wicked than only by punishing...

Share