In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

36 De Reductione Artium ad Theologiam 1. Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, Iacobus in Epistolae suae primo capitulo. In hoc verbo tangitur origo Olnnis illuminationis, et simul cum hoc insinuatur multiplicis luminis ab illa fontali luce liberalis emanatio. Licet autem omnis illuminatio cognitionis intema sit, possumus tamen rationabiliter distinguere, ut dicamus, quod est lumen exterius, scilicet lumen artis mechanicae; lumen inferius, scilicet lumen cognitionis sensitivae; lumen interius, scilicet lumen cognitionis philosophicae; lumen superius, scilicet lumen gratiae et sacrae Scripturae. Primum lumen illuminat respectu figurae artificialis, secundum respectu formae naturalis, tertium respectu veritatis intellectualis, quartum et ultimum respectu veritatis salutaris. 2. Primum igitur lumen, quod illuminat ad figuras artificiales, quae quasi exterius sunt et propter supplendam corporis indigentiam repertae, dicitur lumen artis mechanicae; quae, quia quodam modo servilis est et degenerat a cognitione philosophiae, recte potest dici exterius. Etillud septuplicatursecundum septem artes mechanicas, quas assignat Hugo in Didascalico, quae sunt scilicet lanificium, armatura, agricultura, venatio, navigatio, medicina, theatrica. - Quarum sufficientia sic accipitur. Quoniam omnis ars mechanica aut est ad solatium , aut ad commodum; sive aut est ad excludendam tristitiam, aut indigentiam;sive aut prodest, aut delectat, secundum illud Horatii: Aut prodesse volunt, aut delectare poetae. Etiterum: Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci. Si est ad solatium et delectationem, sic est theatrica, quae est ars ludorum, omnem modum ludendi continens, sive sit in cantibus, sive in organis, sive in figmentis, sive in gesticulationibus corporis.- Si vero ordinatur 38 De Reductione Artium ad Theologiam ad commodum sive profectum secundum exteriorem hominem, hoc potest esse aut quantum ad operimentum, aut quantum ad alimentum, aut quantum ad utriusque adminiculum. - Si quantum ad operimentum, aut illud est de materia molli et leni, sic est lanificium; aut de materia dura et forti, et sic est armatura sive ars fabrilis, quae continet omnem armaturam fabricatam sive ex ferro, sive ex quocumque metallo, sive lapide, sive ligno. Si vero iuvat quantum ad cibum, hoc potest esse dupliciter: quia cibamur vegetabilibus, aut sensibilibus. Si quantum ad vegetabilia, sic est agricultura; si quantum ad sensibilia, sic est venatio. Vel aliter: si iuvat quantum ad cibum, hoc potest esse dupliciter: aut iuvat quantum ad ciborum genituram et multiplicationem, et tunc est agricultura; aut quantum ad cibi multiplicem praeparationem, et sic est venatio, quae continet omne genus praeparandi cibos et potus et sapores, quod pertinet ad pistores, coquos et caupones. Denominatur autem ab unius parte solum propter quandam excellentiam et curialitatem. Si autem est in utriusque adminiculum, hoc est dupliciter: aut defectum supplendo, et sic est navigatio, sub qua continetur omnis mercatio sive pertinentium ad operimentum, sive ad alimentum; aut removendo impedimentum et nocumentum, et sic est medicina, sive consistat in confectione electuariorum, sive potionum, sive unguentorum, sive curatione vulnerum, sive decisione membrorum, sicut est chirurgia. - Theatrica autem est unica. Et sic patet sufficientia. 3. Secundum lumen, quod illuminat nos ad formas naturales apprehendendas, est lumen cognitionis sensitivae, quod recte dicitur inferius, quia cognitio sensitiva ab inferiori incipit et fit beneficio lucis corporalis. Et hoc quintuplicatur secundum quinque sensus. - Quorum sufficientiam sumit Augustinus secundum naturam luminis elementorum in tertio super Genesi hoc modo: quia lumen sive lux faciens ad distinctionem rerum corporearum aut est in suae proprietatis eminentia et quadam puritate, et sic est sensus visus, aut commiscetur aeri, et sic est auditus, aut vapori et sic est odoratus aut humori, et sic est [3.143.244.83] Project MUSE (2024-04-24 12:26 GMT) 40 De Reductione Artium ad Theologiam gustus; aut terrae grossitiei, et sic est tactus. Spiritus enim sensibilis naturam luminis habet, unde in nervis viget, quorum natura est clara et pervia; et in istis quinque sensibus multiplicatur secundum maiorem et minorem depurationem. Itaque cum quinque sint corpora mundi simplicia, scilicet quatuor elementa et quinta essentia; ut homo omnes formas corporeas posset percipere, quinque sensus habet illis correspondentes; quia nulla fit apprehensio nisi per aliquam similitudinem et convenientiam organi et obiecti, pro eo quod sensus est natura determinata. Est et alius modus sumendi sufficientiam sensuum, sed hunc approbat Augustinus, et rationabilis videtur, quia ad hanc sufficientiam simul concurrunt correspondentia ex parte organi, medii et obiecti. 4. Tertium lumen, quod illuminat ad veritates intelligibiles perscrutandas, est lumen cognitionis philosophicae, quod ideo interius dicitur, quia interiores causas et latentes inquirit, et hoc per principia disciplinarum et veritatis naturalis, quae homini naturaliter suntinserta. Et hoc triplicatur in rationalem, naturalem, et moralem. - Et sufficientia potest accipi sic. Est enim veritas sermonum, veritas rerum et veritas morum. Rationalis veritatem sermonum considerat, naturalis veritatem rerum, moralis...

Share