Frontmatter

pdf iconDownload PDF
 

Rerum Conspectus

pdf iconDownload PDF

pp. 7-7

read more

Praefatiuncula

pdf iconDownload PDF

pp. 9-9

Hoc opusculum in publicum tradituri quantum auxilii ab hominibus doctissimis acceperimus silentio nolumus praeterire. Gratias igitur Roberto Black, Antonio Haaker, Udalrico Leinsle, Milenae Minkova, Ioanni Meyer, Nicolao Orme, Theoderico Sacré, Volfgango Schibel, Accio Watanabe ob consilia nobis perbenigne data agimus plurimas. ...

read more

I. De argumento nostro1

pdf iconDownload PDF

pp. 11-18

Homines eruditi, qui in Europae regionibus ad occidentem spectan-tibus litterarum renatarum aetate floruerunt, vestigiis insistentes eorum, qui litteras totum per medium (quod dicitur) aevum coluerant, lingua Latina, sermone videlicet artium liberalium proprio et omnium doctorum communi, sedulo uti perseverabant. Nam iuvenes ecclesiae et litteris ...

read more

II. De linguae Latinae usu scholastico

pdf iconDownload PDF

pp. 19-38

Vix nobis de omnibus Europae regionibus gentibusque eadem copia et amplitudine disserere licet. Nam de Hispanis, de Scandinavis, de Polonis, de gentibus quae illam regionem incolebant, quae Europa orientalis a multis (etsi fortasse parum diligenter) nostra aetate vocatur, haud fuse scribere valemus, ut qui non tam multa de moribus eruditorum apud eas ...

read more

III. De colloquiis familiaribus

pdf iconDownload PDF

pp. 39-46

Praeceptores et professores qui studia humanitatis bonasque litteras propagare nitebantur, sermonem Latinum neglegentia quadam diuturna (hoc est, multorum saeculorum) corruptum emendare et in nitorem pristinum restituere volebant. Quod quo absolutius efficerent, magnam operam non tantum arti Latine scribendi, sed etiam sermoni cottidiano ...

read more

IV. De Ciceronianis

pdf iconDownload PDF

pp. 47-68

Nonnulli litterarum praeceptores, qui inde a saec. XV floruerunt, de optima veteres auctores imitandi ratione vehementer et acerrime disputa-bant: alii, velut Laurentius Valla, Politianus, Erasmus, sermonis elementa multis e fontibus antiquis eloquentiae candidato sumenda censebant, alii unum sibi aliquem auctorem constituere malebant, cuius dicendi genus ...

read more

V. De pronuntiatu

pdf iconDownload PDF

pp. 69-78

Cum consuetudinem Latine colloquendi, qualis saecc. XVI et XVII exstitit, tractemus, oportet saltem breviter consideremus quibus modis homines verba Latina illis saeculis soliti sint enuntiare. Nondum enim aetate litterarum renatarum exstitit pronuntiatus ille scholasticus et resti-tutus, quo linguae Latinae magistri nonnulli coram discipulis uti saeculo ...

read more

VI. De Latine colloquendi usu et utilitate

pdf iconDownload PDF

pp. 79-90

Non solum magistri ludorum artiumque liberalium professores, sed etiam alii vitam seorsum ab academiis litteratorumque coetibus agentes lingua Latina nonnumquam utebantur. Qua de re nos quodammodo certiores facit Antonius Van Torre societatis Iesu sodalis,1 qui optima quaeque discipulis suis quodam in loco exoptat, asseverans se collegasque suos ...

read more

VII. Paucula quaedam de rebus a saec. XVIII usque ad saec. XX gestis

pdf iconDownload PDF

pp. 91-96

Usus linguae Latinae est tam in academiis et in re scholastica quam apud omnes eruditos inde a saec. XVIII valde imminutus. De consuetudine videlicet Latine scribendi et loquendi in primis cogitamus, quae hac aetate paulo recentiore ad hominum doctorum partem multo minorem pedetemptim redacta est. Reges non solum regimina sua roborare, verum ...

read more

VIII. Verba quaedam et locutiones, quae ad Latine colloquendi facultatem orationemve extemporalem pertinent

pdf iconDownload PDF

pp. 97-103

Omnia haec verba apud auctores Romanos leguntur, omniaque ab hominibus doctis, qui saecc. XVI et XVII scripserunt, ita usurpantur ut eorum significationes antiquae omnino conserventur, sed etiam ut ad eloquentiae Latinae condicionem pertineant, quae non usquequaque eadem litterarum renatarum aevo exstabat, quae tempore Romanorum fuerat. Etenim aetate ...

read more

Epilogus. Quid de litterarum Latinarum patrimonio senserint studiorum humanitatis fautores

pdf iconDownload PDF

pp. 105-115

Nonnulli homines docti, qui ad cogitata sua tractanda et divulganda lingua Latina aetate litterarum renatarum utebantur, ut linguam Latinam aliquatenus a linguis vernaculis distare intellexerunt, ita tamen patrimonium litterarum Latinarum a veteribus Romanis sibi traditum etiam aetate sua crescere et augeri posse credebant. Quorum sententiae sunt nobis breviter ...

Conspectus librorum et commentationum

pdf iconDownload PDF

pp. 117-129

Index nominum selectorum

pdf iconDownload PDF

pp. 131-135